Acta Papensia 2001 - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 1. évfolyam (Pápa, 2001)

1-2. szám - Forrásközlés - Köblös József: A pápai reformátusok küzdelmei a szabad vallásgyakorlatért a XVIII. század elején

Forrásközlés exercitii nempe religionis112 confessionis Helveticae admissio et continuatio cessare seu ad loca articularia remitti debuisset. Quia vero demum subsecuti113 intestini motus, sub quibus eiusdem confessionis sequaces firmius se114 stabilivissent, genuinum praecitati articuli sensum per Caesa- reo-regiam eo115 tunc115 regnantem Majestatem vigore benignae resolutionis et explanationis declaratum debito effectui mancipandum praepedivissent, ac ex post benignae quoque patentes omnia etiam in puncto religionis in eum, in quo ante recenter sopitos motus fuerunt, statum reponi innuissent, hinc U6'usque ad exitum tunc adhuc'116 117 durantis, jam vero pridem112 finitae Diaetae effectuation em effectuan- dorum distulissent. Cum autem tenore articuli 30. eiusdem novissimae Diaetae Posoniensis vigor interea emanatarum patentium cessasset, ipseque praecitatus articulus Augustanae et Helveticae confessionis hominibus respectu religionis ipsorum exercitii ad priores dumtaxat 1681.118 et118 1687. annorum diaetales articulos confirmativos119 semet referret120, ac circa eorundem genuinum sensum subsecutas121 regias explanationes et resolutiones observandas innueret, in comperto vero esset, ac ex ipso articulo 26. Diaetae Soproniensis evidenter constaret, in suprafato oppido Papa non aliter, quam in actuali eo tum confinio exercitium religionis admissum fuisse, cessanteque causa effectum quoque cessare debuisse; sed et tam modo citatus articulus, quam novissimae etiam Diaetae 30. jus dominorum terrestrium ubique salvum relinqueret. Hinc demisse supplicatum extitit Majestati nostrae, quatenus ex dictamine et annuentia praediatarum legum, regiarumque superinde explanationum et resolutionum praefatae Helveticae confessionis oratorium, parochiam et scholas, velut in fundo praeattactorum comitum dominali erectas et hactenus tentas ab iisdem recipiendas, ministrosque et scholarum rectores ad loca articularia remittendos clementer committere et ordinare dignaremur. Quorum nos demisso petito, tanto magis, quod idem in lege regni et benignis prioribus regiis resolutionibus122 et122 explanationibus fundatum esse dignoscamus, clementer annuentes, praeallegatis etiam123 motivis et rationibus in benignam considerationem sumptis124 vobis firmiter praecipientes committimus et mandamus, quatenus acceptis praesentibus ex primitus celebranda generali aut particulari congregatione vestra mentionatos Helveticae confessionis ministros et scholarum rectores in praeattacto oppido Papa commorantes in verbo nostro regio, ut ab omni publico exercitio religionis suae ipso facto desistant, et nisi privatam vitam ducere 112 A kéziratból ez a szó hiányzik. 111A szövegkiadásban: subsequuti. 1H A szövegkiadásban ez a szó hiányzik. 115 A szövegkiadásban: ex tunc. 116-116 ^ kéziratban: usque exitum ad tunc adhuc. 117 A szövegkiadásban ez a szó hiányzik. 118 A kéziratban ez a két szó hiányzik. A szövegkiadásban helytelenül: 1661. 119 A kéziratban: confirmativis. 120 A szövegkiadásban: referre. 121 A szövegkiadásban: subsequutas. 122 A szövegkiadásban ez a két szó hiányzik. 122 A szövegkiadásban hiányzik. 124 A szövegkiadásban: sumtis. 74 ActaPapensiaI. (2001) 1-2.

Next

/
Thumbnails
Contents