Acta Papensia 2001 - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 1. évfolyam (Pápa, 2001)

1-2. szám - Forrásközlés - Köblös József: A pápai reformátusok küzdelmei a szabad vallásgyakorlatért a XVIII. század elején

Forrásközlés primiensi etc., prout et specialissime ac individualiter inter confinia sub nomine Papa decretum et stabilitum fuit. Ita, ut si Papa vel si solo nomine communi regni, vel omnium regni comitatuum, aut omnium et ubique per regnum generice comprehensa, et neque specialiter sub nomine comitatus Veszprimiensis inclusa, neque specialissime in serie confiniorum denominata esset, nonnisi actualem templi seu oratorii, scholaeque et parochiae possessionem, consequenterque exercitium religionis in anno 1681. habuisset (prout omnino habuisse extra controversiam177 constat), tamen libertate178 tam exercitii religionis, quam possessionis templorum, quemadmodum omnes alii, qui tunc per totum regnum in actuali eorum possessione fuerunt, gaudere deberent, quanto magis ergo? cum speciali denominatione quoque iterato ac tertiario etiam ex superabundanti idem jus corroboratum fuerit. Informatio illustrissimorum dominorum comitum Josephi et Francisci Eszter - hasy fratrum Quia vero demum subsecuti intestini motus (sub quibus eiusdem confessionis sequaces sese179 firmius179 stabilivissent), genuinum praecitati articuli sensum per Caesareo-regiam eo tunc regnantem Majestatem vigore benignae resolutionis et explanationis declaratum debito effectui mancipandum praepedivissent. Ac expost benignae quoque patentes omnia etiam in puncto religionis in eum, in quo ante recenter sopitos motus fuerunt, statum reponi innuissent. Hinc usque exitum attune adhuc durantis, jam vero pridem finitae Diaetae effectuationem effectuandorum distulissent.180 Limpida contrarii remonstratio Ad 4mm Est etiam hic illatio ex illo jam everso dominorum comitum supposito Quasi oppido Papa non aliter, quam confinio fuerit exercitium religionis admissum deducta, sed luculentissime contrariis 25. et 26. articulis anni 1681. jam destructa et diruta, sed et aliunde praetensam ab adverso effectuationem praetensive effectuandorum in annis 1699, 1700, 1701, 1702, 1703. motus intestini, cum nulli istic fuerint, praepedire haud potuerint. Quod vero nos sub nuperis motibus in libertate religionis nosmet firmius stabiliverimus, id doceri non potest, quin potius nulli alii stabilimento, quam quod ab anno 1608. diaetaliter jam toties concessum, ac novissime quoque Posonii confirmatum fuit, inhaeremus. Si enim templa seu oratoria pro exercitio religionis locis articulo 26. 1681. inter confinia recensitis non aliter, quam confiniis fuissent assignata vel relicta, eiusmodi loca jam in anno 1699. praesidiis exuta non fuissent, 16 annis postea, quippe anno 1715. in pari libero religionis exercitio, templorumque usu, quam cum actu confinia fuerint, per Diaetam denuo confirmata, atqui per renovationem articulorum 25. et 26. 1681. id omnino factum est. Ideo ex hoc etiam, quemadmodum et praecitati articuli 26. 1681. duobus paragraphis supra recensitis, utpote: In aliis vero comitatibus, velut in Szaladiensi, Veszprimiensi, etc., item 177 B contraversiam. 17< B hibásan liberate. 179 A 2. sz. dokumentumban: firmius se. *® Az egész szakasz mellett a bal lapszélen: 4. Acta Papensia I. (2001) 1-2. 87

Next

/
Thumbnails
Contents