Mohács előtti oklevelek a Pest Megyei Levéltárban. Átiratok és regeszták - Pest Megye Múltjából 12. (Budapest, 2007)

Oklevélszövegek és regeszták - 52. II. Lajos király - 1525. február 24.

Ladislai Jeney nunc vero consorte Johannis Zaboztho de Tharyan filia videlicet nobilis condam Benedicti Bessenyey de Czybakhaza et pro Emerico de Zenth­marya cum nostris, necnon pro Wolffgango de Zemere cum capituli ecclesie Agriensi litteris procuratoriis ab altera partibus. Iidem etiam Ladislaus Was Emerici, Ladislai, Martini, Anthonii et Gaspari filiorum, prefatus vero Nicolaus Akos Johnannis filii et puellarum Anne et Elizabeth (!) filiarum suorum aliorum etiam universorum fratrum, proximorum et consanguineorum ipsorum, quos infrascriptum tan­geret seu quovismodo concernere posset negotium, onera et quelibet gravamina in subnotandum super se ipsos assumpmentes coram nostra personali presentia constituti sponte et libere sunt confessi pariter et retulerunt in hunc modum, quod quamvis exactis hiis temporibus inter easdem partes ratione et pretextu totalium portionum possessionariarum prelibatorum condam Ladislai et Lazari de Jenew ac Benedicti Bessenyey in eisdem possessionibus Jenew et Czybakhaza, necnon Zaarzeg, Isthwanhaza et Gywger apellatis omnino in comitatu Zolnok exteriori existentibus habitarum, item vadorum in fluviis Thycie et Crisii in faciebufs] earundem possessio­nura Istwanhaza, Jenew et Czybakhaza decurrentibus exigi consuetorum per prefatum Ladislaum Was per defectum seminis eorundem condam Ladislai et Lazari Jeney et Benedicti Bessenyey a paterna maiestate impetratarum varie lites et differentie contro­versiarumque materié mote fuerint et suscitate et hie in curia quidem nostra regia diutius ventillate ex­titerint, tarnen nunc eedem partes turn matúra inter sese deliberatione prehabita, turn vero certorum proborum et insignuum virorum pacem ipsorum partium amantium ordinativa compositione inter­veniente ad talem pacis et concordie devenissent unionem, prout devenerunt dicte nostre personalis presentie in conspectu, quod prius sopitis et extinctis universis odiorum fomitibus ac stintillis(?) et raucoribus ambe partes universas et quaslibet lites atque differentias hactenus in alterutrum utcunque motas et suscitatas condescendi facientes et exinde sese mutuo et alternatim quitos et modis omnibus absolutes reddentes atque committentes universas et quaslibet etiam litteras causales pro parte iamfati Ladislai Was ratione pretaxatarum portionum pos­sessionariarum ac vadorum contra antefatas domi­nam Margaretham et puellam Annam, necnon Nicolaum Akos, Johannem Zaboztho et dominam consortem suam et econtra pro parte antefatorum domine Margarethe ac Nicolai Akos et aliorum predictorum litis huius consortium contra ipsum Ladislaum Was et filios suos prenominatos qua­lescumque et presertim personalis prohibitionis ex parte possessionis Saap vocate in dicto comitatu Zolnok exteriori adiacentis facte hactenus emanatas et confectas, vanas, cassas viribusque carituras penitus relinquentes et committentes prenominati Ladislaus Was ac Michael filius eiusdem oneribus sub premissis per eundem Ladislaum in se levatis volentes fraternum amorem eorum erga predictas dominam Margaretham ac Nicolaum Akos filium suum et puellam Annam filiam annotati condam Ladislai de Jenew ostendere pariter et declarare, totum et omne ius suum ac filiorum suorum prenominatorum omnemque iuris proprietatem, quod et quam ipse aut iidem filii sui vigore premisse donationis regie vel etiam aliter quoslibet habuissent aut sese etiam in futurum qualitercumque habere sperassent, memoratis domine Margarethe ac Nicolao Akos filio suo, necnon puelle Anne filie prelibati condam Ladislai de Jenew dedisset, annuisset et contulisset ac in eosdem transtulisset pleno cum effectu, preterea fluvium quidem Crisii in facie et territorio predicte possessionis Gyewger decurrentem, quern id[e]m Ladislaus superioribus temporibus ordine processuque iuris reoptinuisse et se in dominium eiusdem metali reambulatione prehabita legitime statui [col]locarique fecissent videlicet ad quandam voraginem [Kewk] átszeg [...] remisisset et resignasset, tali tarnen conditione intervecta, [quod] penes ipsam voraginem a parte prenotate possessionis Gyalw due m[et]e terree erigantur et versus metam Zalmazyrth appellatam procedendo atque tendendo et ad e[a]ndem metam Zalmazyrth perveniendo meta cu[m ajratro per modum fossati parvi sulcata seu [e]fossa in suo statui et loc[o] prior[i p]ermanendo rursus et ex[.,.]m cum aratro prescindi sulcarique debeat, ubi vero huiusmodi meta sulcata inter ipsas possessiones non haberetur ibi alie mete similiter terree usque finem metarum inter easdem possessio­nes de novo erigantur atque cumulentur, que tandem pro metis ipsas possessiones a sese distinguentibus in perpetuum relinquantur. Ideo in aliqualem pre­missorum recompensationem prenotati quidem domina Margaretha ac Nicolaus Akos onere pariter predicte puelle Anne super se levato directam et equalem tertiam partem vadi in dicto fluvio Crisii in facie prenotate possessionis Isthwanhaza decurrente habiti et exigi consueti, quod quidem vadum etiam alioquin in preiudicium vadi prelibati Ladislai Was ac filiorum suorum in [eo]dem fluvio Crisii in facie predicte possessionis Gyalw ab olim exigi solid cedere dinos(c)eretur eisdem Ladislao Was ac filiis suis dedissent, annuissent et contulissent iure perpetuo exigendam pariter et habendam hoc non pretermisso, quod quia premissarum metarum erectio pariter et rectificatio per ipsos partes difficulter forsitan et contentiose perageretur, ideo rectificationem et

Next

/
Thumbnails
Contents