Mohács előtti oklevelek a Pest Megyei Levéltárban. Átiratok és regeszták - Pest Megye Múltjából 12. (Budapest, 2007)

Oklevélszövegek és regeszták - 21. Váci káptalan - 1418. december 28.

Az oklevél szövege: Capitulum ecclesie Chanadiensis omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris harum no­titiam habituris salutem in salutis largitore. Ad universorum notitiam harum serié volumus perve­nire, quod Michael filius Nicolai de Pysky persona­liter pro se ac pro Bartholomeo fratre, necnon nobilibus dominabus Margaretha Gregorii dicti Tepez de Zegedino ac Katherine Georgii consorti­bus, sororibus scilicet ipsius Michaelis uterinis onera earundem si infrascriptis non persisterent in se assumpmendo ab una, parte verő ex altera Thomas de Chamhal similiter pro se personaliter, onera vero Johannis filii Symonis ac Michaelis de Sywregh et Ladislai filii eiusdem Johannis modo simili in infrascriptis in se assumpmendo coram nobis constituti confessi sunt eo modo, quod quia mortuo condam Johanne de Zylas fratre ipsius por­tiones possessionarie eiusdem in possessionibus Pysky predicta item Nadasd Kyralzalasa et Kerth­veles in comitatu Themesiensi existentibus habite in eosdem Thomam de Chamhal ac Johannem, Michaelem, Ladislaum iure successorio devolute et redundate fuissent et essent, pro eo annotatus Michael filius Nicolai contra ipsos Thomam, Johannem, Michaelem et Ladislaum ratione et pretextu dictarum portionum possessionariorum in sede iudiciaria comitatus Themesiensis litis materia suscitasset, ipsaque lis inter partes pre­scriptas aliquantulum fuisset ventilata. Tarnen ipsi ordinativa compositione plerumque proborum nobilium virorum taliter concordassent et con­cordarunt coram nobis, quod prefati Thomas, Johannes, Michael et Ladislaus unum fundum curie desertum et habitatoribus destitutum in dicta possessione Nadasd iuxta fundum curie eiusdem Michaelis in eadem existente habitum cum omni­bus utilitatibus et pertinentiis universis ad ipsum fundum curie rite spectare debentibus prescripto Michaeli, Bartholomeo ac dominabus Margarethe et Katherine eorundemque heredibus dedissent, donassent et contulissent, immo idem Thomas in sua ac prefatorum Johannis et Ladislai personis oneribus eorum, uti prefertur in se assumptis dedit, donavit et contulit coram nobis iure perpetuo et irrevocabiliter per ipsos Michaelem, Bartholo­meum ac dominas eorumque heredes tenendum, possidendum pariter et habendum, super quo pre­fatus Michael se et dictos fratrem et sorores suos contentas asserendo prefatos Thomam, Johannem Michaelem et Ladisalum previis rationibus. Item partes prescripte mutuo se superioribus factis po­tentiariis, iniuriis, dampnis, nocumentis ac aliis quibusvis malorum generibus hactenus sibi ipsis mutua vicissitudine illatis et irrogatis commisissent et reddidissent immo commiserunt et reddiderunt nostri in presentia quietos, expeditos pariter et absolutos, nichilominus universas litteras inqui­sitorias, evocatorias, protestatorias, iudiciales et quavis causales hucusque partes inter easdem contra sese quovismodo emanari procuratas cassas, vanas, frivolas viribusque carituras ac exhibitoribus earundem nocituras relinquendo tali vinculo mediante, quod si qua partium earundem premissa vel aliqua premissorum quoquomodo infringere presumpmeret, tunc talis pars contra aliam pre­missa immolabiliter observantem in quinquaginta marcis denariorum novorum convincatur et con­vici debeat eo facto, ad que se partes prescripte se personaliter alios vero abservientes ad eorum aliam uti prescriptum in se suscepta sponte ob­ligarunt coram nobis, in cuius rei memóriám fir­mitatemque perpetuam presentes litteras nostras privilagiales fecimus emanari pendentisque sigilli nostri munimine roborari. Datum per manus ma­gistri Mathie lectoris et concanonici nostri sab­bato proximo ante dominicam Invocavit, anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo quin­to presentibus honorabilibus viris dominis Bene­dicto preposito, Alberto Themesiensi, Nicoalo Orodiensi, Jacobo Ultramoraviensi, altero Nicolao Torontaliensi, Benedicto Sebesiensi et Ladislao Crassoiensi archydiaconibus Michaeli ceterisque canonicis fratribus nostris in Dei ecclesiam regi iugiter famulantibus sempiterno. Regeszta: (22.) 1425. február 24. (sabb. ante Invocavit) A csanádi káptalan köztudomásul adja, hogy meg­jelent előtte Pysky-i Miklós fia: Mihály a maga, va­lamint fivére, Bartal, azonképpen Zeged-i Tepecz (dictus) Gergely felesége: Margit és György felesé­ge: Katalin, anyai nővérei nevében is minden ter­het magára vállalva, más részről pedig Chamhal-i Tamás szintén a maga, valamint Symon fia: János, Sywregh-i Mihály és a mondott János fia: László nevében minden terhet magára vállalva, ahol is be­vallást tettek, miszerint mivel a néhai Zeples-i (?) János, atyafiuk halálával annak a Temes megyei Pys­ky, Nadasd, Kyralzalasa és Kerthveles birtokokban lévő birtokrészei miatt köztük Temes vármegye tör­vényszékén per keletkezett, a felek az ügyben mégis fogott bírák által egyeztek meg, a következőképpen: A mondott Tamás, János, Mihály és László a Na­dasd birtokban lévő egy elhagyott kúriatelket, amely

Next

/
Thumbnails
Contents