Pest-Pilis-Solt vármegye országgyűlési követutasításai a 18. században - Pest Megyei Levéltári Füzetek 38. (Budapest, 2015)
II. Szöveggyűjtemény
33. Insurrectionis negotium nullatenus alterentur, sed319 articulus 63. 1741. in suo vigore exasse permaneat, non secus urbaria aut legalia, aut solita articulis alioquin 101. 1715, 18. 1723, 35. 1729. manutenta maneant in statu, quo sunt ac proinde omnes regiae propositiones, quae regno et regnicolis praejudiciose videbuntur ad diplomatica pacta ac articulum 8. 1741. reducentur. 34. Modus conscriptionis pedestrinum militum, qui sub sopito hoc Borussico bello regni comitatibus insinuabatur, ne in consuetudinem abeat, pro abrogato declarentur, futurisque temporibus conscriptio tyronum ad normam priorem in sensu articulorum 10. 1635, 67. 1647, 8. 1662 fiat. 35. A mutui, quod ex parte unitorum comitatum istorum Sacratissimae Majestetati sub praeattacto Borussico bello datum est, relaxatione abstinebunt, nam illud quemadmodum momentosum, ita momentosi ruinaret plebem, si remittendum foret ac proinde verbo regio ac assecuratione eatenus data miseram plebem protegent. 36. Pecuniae ad nobilis praetorianae turmae erectionem per istos comitatus usque praesentem solum diaetam oblatae ex ratione miserrimi contribuentium status ac aliis incidentibus320 uberior numeratio cesset, sed abhinc Sua Majestas ex fundo aerarii sui regii turmam eandem solvere dignetur. Ac denique 37. Quoniam misera contribuens plebs comitatuum istorum adeo immiseris, indesinentibus et gravidibus publicis oneribus undiquaque premeretur, ut nihil plus, quam sub quibus actu gemit, ad extremam ejus ruinam necessarium sit, praecavebunt omnimode, ne talia quoquo modo multiplicentur aut contributionali augmento gremialis populus plus ultro gravetur. Et quia 38. Summum et inexplicabile aggravium ex militum contractione, quae intenditur plebi accederet, omnibus nervis et conatu adlaborabunt, ne illa ob millena pericula totidem incommoditates et damna inde emersura in effectum ire possit ast unice benigno regulamento quatenus militia abhinc etiam in plano dislocetur, insistendum321 et denique ut ultra conventum quantum regnum et plebs nullis aliis ad subsistentiam militis adjunctis gravetur, veram illa ex aerario militi pendantur, adlaborandum erit. 39. Utut regulamentum militare satis sit rigorosum, contra excessus tamen militiae nunquam satis provideri posse, nisi cassam quanti portionalis regnum ipsum ad conformitatem aliarum provinicarum administret, ut pro compertis excessibus propria authoritate sibi satisfacere valeat: quem in finem necessaria idaea diaetaliter elaboranda eaque observanda esset322 et constans super administratione hujus. 40. Ex quo nova aliqua normatíva methodus de exercenda in viduas orphanosque militarium officialium eorumque remansam substantiam jurisdictione priori abhinc anno in lucem prodivisset, ea autem omnimode minus genuinas conseuqentias et magna praejudicia involveret. Hinc milites eorumque viduae et orphani 319 Kihúzva: Leges eatenus praehabita " Kihúzva: quanto portionali imputanda adurgebitur 321 Kihúzva: praeterea ne supplemental crucifer qui gregariis solum pro modo facilioris subsistentiae ablatus habetur in officiales quoscunque derivetur sedulo cavendum j22 Kihúzva: quomodonam administratio hujus fieri debeat 80