Pest-Pilis-Solt vármegye országgyűlési követutasításai a 18. században - Pest Megyei Levéltári Füzetek 38. (Budapest, 2015)

II. Szöveggyűjtemény

impedirentur, taxa indigenatus ad ter mille aureos elevetur et neque diplomata ante receptionem diaetalem expediantur. Quin imo indagetur de iis, qui hactenus articulo non satis fecerunt et nisi moniti satis fecerint, ut beneficio indigenatus gaudeant, ex articulo expungantur. 26. Si porro aliqui quibus nec competit, nec etiam in sensu legum competere potest, sessionem ac vota sub consensu regnicolari sibi indulgeri sollicitarent, intentionis eorum effectus omnimode erit impediendus. Nam evenire consvevit, quod rei concludendae vota saepe imperare soleant, in tali autem casu, quommvis votorum collectio dum ea promiscue ii etiam quibus sanguis et virtus nobilitaris non ultraquaque haereditas est, depromerent nobilitari praerogativae ac juribus praejudiciosa emergit.312 27. Huc revocari debent liberae regiaeque civitates, quarum ablegati eam votorum liberatem et praerogativam vendicant, quam comitatenses habent. Sed observandum, quod una quaeque libera regiaque civitas in concreto sumpta unam tantum personam nobilem repraesentet, comitatus autem, quot numero nobiles, quorum singulo legalia vota competunt, intra suum gremium recensere potest, in hac tamen inaequalitate ablegatis ab utrinque paria vota permittuntur siquidem autem ista civitatum cum comitatibus in votorum enunciatione comparatio manifestum praejudicium et illegales sequelas involveret sed neque de recto justitiae ordine vota civitatum non ita avitam, quam articularem nobilitatem referentium, quae diversis alioquin legibus et immunitatibus gaudent, atque adeo suis et non regni commodis intentae sunt, comiatuum votis seu in numero, seu pondere adaequari possunt.313 Hinc, si reliqui comitatus per nuncios suos sollicitaverint, ut vota ablegatorum comitatensium ad numerum nobilium in gremio sui existentium extendantur, id ipsum urgere non intermittant. 28. Juxta articulos 33. 1741, 10. 1751 provincia religiosorum Societatis Jesu ad modum quo Regnum Hungáriáé314 cum suis provinciis Sacrae Coronae subjectis circumscriptum et ab aliis315 separatum est, dividatur. Collegiaque in Hungária et partibus eidem annexis existentia sub titulo duntaxat Hungaricae provinciae distinctum provincialem habeant. 29. Fundationes antiquae regum et archiepiscoporum et aliorum fine erudiendae nobilis juventutis ordinatae, ad mentem fundatoris administrentur et providentur ac in quantum cessassent, restaurentur, inque pristinum vigorem redeant. Ex his abbatia Bata Szekensis ad eam classem recidit, ut Germanis plerumque hodie serviat, Hungari namque nisi simul linguae Germanicae gnari (quippe non Hungarica neque Latina lingua juventutem instruentes) ab omni ejus fructu excluduntur. Instandum proinde erit, ut in sensu articuli 19. 1550 eadem abbatia aut alieni ,l2 Kihúzva: quod si tamen sessio ipsis aliquo eventu admittenda foret vota deneganda erunt. 313 Kihúzva: hinc summis viribus sollicitandum erit, ut aequalia earum cum comitatibus vota sint, sed potius omnes liberae regiaeque civitates in quatuor districtus constringuntur et a singulo districtu non nisi unicum votum, etiam si suas sessiones retinuerint, excipietur. Id aequitas, justitiae et rei momentum exposcere videntur. 'I4 Kihúzva: in limitibus suis ‘,l5 Kihúzva: Provinciis 78

Next

/
Thumbnails
Contents