Pest-Pilis-Solt vármegye országgyűlési követutasításai a 18. században - Pest Megyei Levéltári Füzetek 38. (Budapest, 2015)

II. Szöveggyűjtemény

esset, implementum articuli 3. 1751. sollicitabitur. 6. Continua praxis, quae nobiles tantum personalis praesentiae regiae in judiciis locumtenentis officio sistere svevit, lege firmata est, quod ipsum collatus priori abhinc ei muneri praeposito, ejusque in officio successoribus magnificentiae titulus, satis aperte indicat: ne proinde recepto huic usui et statui equestri per abstractionem officii quoquomodo praejudicetur, sed ad idem officium successivis quoque temporibus viri e statu nobilium semper assumantur renovatione articuli 6. 1751. occurrendum. In casu porro, ubi personalis a praesidio suo quacunque tandem ex causa abstraheretur, ut vices gerentes, non vero tabulae barones praesideant, si opportunitas admiserit, urgendum. 7. Splendor est munificentiae regiae collationibus, quas primi inde reges in usu habebant, regnicolas ad merita et obsequium provocare. Quae, siquidem modernis temporibus rarius aut non nisi magno aere venirent, ideo in casu, ubi bona fiscalia absque onere in regem devolvuntur, ut eadem patriae quoque filiis gratis conferatur, articuli 15. 1608, 31. 1630, 75. 1659 restabiliendi erunt. Ubi vero cum onere rex succedit, ut in eodem et non maiori, regnicolis translatio donationumque desuper pro ulteriore familiarum conservatione ac una pro ratione meritorum tam pure, quam mixte, etiam ad utrumque sexum expediendarum elargito fiat, provisione legis quaerendum. Extraneis caeteroquin, a similium impetratione per articulos 26. 1222., 10. 1504., 31. 1599. rejectis. Porro 8. Ut ejusmodi donationes citra influxum cameralem concedantur licitatioque bonorum fiscalium /cum exactiore articuli 19. 1741 observatione/ penitus abrogentur. Bona porro coronalia ad mentem legum revindicentur, urgendum. 9. Praetendentibus regnicolis contra fiscum vel etiam privatis ad evocationem fisci agentibus, qui saepius ad vias instantiae cum gravi expensarum profusione et quod sensibilius, cum jactura jurium suorum relegabantur, citra ullum ulterius impedimentum ordinaria juris via aperiatur. 10. Ad accelerandum justitiae administrationis cursum avertendaque legitime praetendentium momentosa damna, unitis viribus efficaciter urgebunt, ut poenae repulsionis et oppositionis, quae in magnum jam abusum venerant, non reddita legali ratione, fructus quoque medio tempore percepti adjiciantur.309 11. Plurimos experientia hucusque exhibuit, qui in tantum semet debitis immerserunt, ut ex iis (non alia creditoribus, praeter desiderium amissae pecuniae recompensa) nunquam eluctari potuerint, et sic alienae substantiae malevoli dispersores pro poena fraudis libertate donati sunt. Cum autem contra tales, ne saepius ita malignentur, non satis secura esset provisio legis et nec creditoribus juramento paupertatis satisfieret simili malaeversationi, velut tacitum et dolosum furtum representanti graviore animadversione frenum ita agentibus imponente obviari deberet.310 309 Széljegyzet: Ita in casu ternariae repulsionis aut oppositionis poena per articulum 34. 1729. in sensu disjunctivo intellecta, triumphantis selectui et arbitrio deferatur. jl° Utólag kihúzott kiegészítés: [nemjpe ut tales creditori in perpetuam servitutem resignentur 74

Next

/
Thumbnails
Contents