Pest-Pilis-Solt vármegye országgyűlési követutasításai a 18. században - Pest Megyei Levéltári Füzetek 38. (Budapest, 2015)
II. Szöveggyűjtemény
consistentem, tum vero provinciales quoque milites incessanter custodiebantur, quibus tum quoad orales, tum vero equiles etiam portiones dietim providere, ac insuper ut tanto exactius malo obvietur in singula linea duo quoque commissarii salarisati habeantur ad florenos [—] semet extenderet sumptusque hi non aliunde, verum et contributionali quanto impensi essent, hinc hujus quoque acceptatio adurgenda veniet. 39. Ut articulus 95. 1647 per articulum etiam 54. 1659 confirmatus semel limitatum decimarum pretium illud et tales, quod videlicet sive ex pacto episcopum inter et dominorum terrestrem promanarit, hic vero per plurium annorum decursus usu quasi continuo roboratum pretium firmum retinuit, in majus augere vetaret: cum nihilominus nonnulli dominorum episcoporum fixum decimamm pretium pro lubitu suo, toties quoties ipsis aut officialibus suis placeret, semper in majus elevarent, unde domini quoque terrestres beneficio talismodi exarendationis in hac signanter Diaeta, si penitus frustrarentur. Ad avertendum igitur gravem ejusmodi abusum non solum articuli praecitati renoventur, verum ubi pacta cum episcopis non habentur, sufficiat, uti praemissum est, continuatum aliquod annorum usum probare, qui usus in vim legis cedens pretium stabiliat, ac eo semet contra episcopos in casu elevationis pretii omnibus defendere liceat. 40. Quantumvis articulo 56. 1723 sancitum esset, ut restauratoria sedes quovis triennio in comitatibus celebretur, hanc tamen in nonnullis comitatibus nec post sexennium aut ultra etiam celebrari, unde subjectorum etiam nulla applicatio dari potest, ideo articulus praecitatus exactius imposterum observandus etiam renovetur. 41. Concursus regni per quos subsidia expeti solent, a modo impostemm non secus, quam juxta sensum legis videlicet ingruente publica regni necessitate indicantur. Et haec erant, quae in forma instructionis dominis ablegatis extradanda fore videbantur, quae omnia, prout et alia praeterea fors occursura dexteritati et solerti promotioni dominomm ablegatorum concreduntur. Datum ex generali congregatione die 27a mensis április anno 1741 Vacii celebrata. 56