Pest-Pilis-Solt vármegye országgyűlési követutasításai a 18. században - Pest Megyei Levéltári Füzetek 38. (Budapest, 2015)

II. Szöveggyűjtemény

12. Officium generalis postarum magistri per Hungáriám a reliquis provinciis abstrahatur et nationali hungaro benemerito conferatur, articulus 22. 1715. exactius dein observando. 13. Proventus regales, ut sunt bonorum cameralium vel ipsorum etiam coronalium, item de montanis, urburis, cusionibus monetarum provenire soliti ad exigentiam articulorum 6. 1439.; 16. 1723. idoneis et benemeritis regnicolis in arendam vel administrationem conferantur. 14. Notum est, quod auctio illa pretii salis in denarios 30. ad exolutionem neoerectorum dicasteriorum et tribunalium anno 1723. facta plus importet, quam salaria eorum constituant, ideo juxta primitivam resolutionem perceptores hujus particulares per Excelsum Consilium Locumtenentiale resolvendi constituantur, ut non modo ipsa dicasteria exhinc accuratius solvantur, verum etiam regnum ex eo, quod a salariis remanserit, fundum aliquem publicum habeat, interdumque exhinc in extraordinariis necessitatibus suis publicis misera plebs sublevari, Excelsum Consilium tamen cum eo, sive praevio diaetali statuum consensu nullatenus dispensare valeat. 15. Sine scitu et consensu Regni nullum ex parte regni hujus bellum moveatur, articuli 2. 1608 ad calcem, non absimiliter articuli 4. 1596.; 41. 1715 rex hungarorum consilio utatur. Prout etiam de rebus hungaricis juxta articulos 7. 1492; 8. 1559.; 10. 1608. constitutioneque diplomatica anni 1486 Tol(...) decreti maioris 171. articuli 4. 1681. rex cum hungaris consulit. Idque etiam imposterum observabitur, ut ad portam ottomanicam juxta articuli 4. 1662., pariter 46. 1681. residens etiam hungarus maneat, exactius etiam de ablegationibus regni articuli 104. 1723. expost observando. 16. Loca militaria in comitatibus caeteroquin incorporatis existentia prout etiam Cameralia ipsis comitatibus cum proportionate onere incorporentur juxta articuli 92. 1715.; 20. et 7. 1723. 17. Ut Banatus et Sclavonia in suos comitatus dividantur magistratusque in illis constituantur, taliterque regno cum onere proportionate ad exigentiam articuli 63. 1550. reincorporentur et militaris atque cameralis ibidem hactenus exercita jurisdictio cesset, non absimiliter Districtus Themesiensis, qui priscis temporibus, ut ex titulo 94. Partis primae videre est, ad regnum Hungáriáé pertinebat, comitesque suos barones regni habebat, pariter reincorporetur, ac tum hic, tum vero in praedeclaratis locis supremi etiam comites stante adhuc diaeta resolvantur. 18. Ut comitatus Csanadiensis, qua ex locis saltem tribus et Csongradiensis, qua locis septem constantes, uniantur, prout et Aradiensis et Zaradiensis. 19. Ut regulamentum militare sit satis rigorosum, contra excessus tamen militiae nunquam satis providebitur, nisi cassam quanti contributionalis regnum ipsum ad conformitatem aliarum provinciarum administret, ut pro compertis excessibus propria authoritate sibi satisfacere valeat. Quem in finem necesaria idaea diaetaliter elaboranda esset, quomodonam administratio hujus fieri debeat. 20. Notorium est, quam magna quantitas litterarum vel litteralium instrumentorum habeatur in archivo Regiae Camerae Hungaricae, quae partim ex archivo olim capituli Budensis post funestam cladem Mohacsiensem, partim per 51

Next

/
Thumbnails
Contents