Pest-Pilis-Solt vármegye országgyűlési követutasításai a 18. században - Pest Megyei Levéltári Füzetek 38. (Budapest, 2015)

II. Szöveggyűjtemény

currules et sonipedes coemere, tentoria lacerare vel nova comparare aut ad ultimum majori pretio esculenta aut poculenta procurare, verum misera plebs eidem in omnibus pro posse suo complacere studeret et famularetur et per consequens eodem benigne regulamentotenus expressatis convenientiis contentari posset. 3. Et aliis comitatibus difficile accideret, quod domini bellici commissarii praeter salarium in salgamo quoque et actualibus quarterns assignati haberentur, qui antehac nunquam in praemissorum usu extitissent, sed neque ad normam dominorum militarium officialium considerari valerent, nam non essent portionalistae, verum salaristae et cum stabilem quivis ipsorum in districtu suo haberet mansionem haberet etiam residentionalem domum et per consequens actuali quartirio non indigeret. Accederet praemissis et id, quod per eosdem dominos bellicos commissarios a comitatibus praetenderetur individuális inclytae inquarterisatae militiae dislocationis cum iisdem servanda cointelligentia, quae siquidem tum ex eo impracticabilis foret, quod darentur quam plurimi comitatus, in quorum gremio nullus resideret bellicus commissarius, negotium autem dislocationis multoties moram non admitteret, sed etsi ad longiorem distantiam intuitu dislocationis comitatus suos deputatos ad dominos bellicos commissarios exmittere vel eosdem ad se invitare deberent, quantae exinde enascerentur expensae cum vero et ex eo, vel maxime quod domini bellici commissarii nullam prorsus locorum comitatensium intrinseci status haberent notitiam, sed neque hactenus in usu ejuscemodi praetensionis suae extitissent. Quapropter super praemissorum quoque relaxatione modo et loco debite sollicitandum erit. 4. Ex quo vel maxime hi comitatus propter ingremiatum praesiduum Budense multis praegravaretur incommoditatibus et expensis, singulariter autem praestatione 42 laboratorum et 13 curruum penesque quemlibet currum duorum hominum non secus administratione copiosorum focalium lignorum et candelarum, respectu quomm licet quidem facta fuisset regnotenus et etiam medio tempore apud Suam Majestatem Sacratissimam humillimum instantia, quia tamen ad hocce usque tempus praestatio eorum necdum cessasset, quae siquidem etiam praemissa magnam alterius quanti partem hactenus non bonificatam constituerent et incolas horum comitatuum enervarent, hinc domini ablegati cointelligentia reliquorum similibus oneratorum apud Suam Majestatem Sacratissimam diaetaliter humillime supplicabunt, quatenus praeprimis ligna et candelae ad hocce et alia praesidia antea per dispositionem cameralem procurari solita prout ex benigno decreto Josephino die 10. novembris 1710. Viennae emanato ac Inclytae Camerae Hungaricae Posoniensi intuitu patrati per dominum condam Christophorum Czenek attune bonorum cameralium prafectum in sylvis Visegradiensibus excessus sonante clarum evaderet et nonnisi ab aliquot primum annis a comitatibus exigi coepta ulterius quoque ex aliis mediis suppleantur et comitatus per abusum et citra consensum hactenus in praemissis gravatus sublevetur. Siquidem sylvae ubique in hisce comitatibus pure precise essent dominorum terrestrium, qui nec directe, sed nec indirecte velut ab omni servitute fundamentali lege exempti gravari valerent et incolae gravi parato aere ligna ex aliis vicinis comitatibus et candelas comparare necessitati per imputationem in quantum contentandi venirent. Fuisse ecquidem antiquis temporibus labomm gratuitorum usum 37

Next

/
Thumbnails
Contents