Pest-Pilis-Solt vármegye országgyűlési követutasításai a 18. században - Pest Megyei Levéltári Füzetek 38. (Budapest, 2015)
II. Szöveggyűjtemény
ideo confirmatus fuisse comperiretur, ut ex eo, quod dominis decimarum licitum sit obvenientes decimas sive in natura exigere, sive vero exarendare, liberum quoque fiat ab olim cosuetum aut limitatum decimae pretium in adaugere, taliter elevatum cuilibet foeneratori venundare, verum si cum domino terrestri accordare non poterit, sensu articuli ejusdem 61. vel decimam pro se retineat et nemini alteri arendare possit, vel vero juxta articulum 89. 1655. ejusmodi difficultates comitatuus rectificationi submittat. Hinc supplicatur humillime, quatenus ad tollendas ejusmodi singulis annis pro lubitu consvetas fieri elevationes publice statuatur, ne a modo imposterum cuicunque id facere liceat, verum observato aliquot annorum consueto et continue usitato arendae pretio, jus dominorum terrestrium salvum permaneat, et si aliqua difficultas circa arendationis pretium interveniret, per comitatum rectificetur ac in reliquo praecitatis articulis 61. 1548, 95. 1647, 89. 1655 accomodetur.80 Sexto Et quia sexto non absque manifesto legum praejudicio in hisce comitatibus etiam in abusum venisse observaretur, quod dominis terestribus in remotioribus comitatibus habitantibus juribusque suis continuo invigilare minus valentibus in absentia eorundem, de plerisque praediis quoque a saeculo et ultra desertis exactio decimarum irrepsisset. Cum autem sensu positivarum regni legum Andreae regis articulus 3. ac Vladislai decr. 4. art. 29. praedialia loca a decimis eximerentur et juxta articulum 38. 1500. cathedratica in possessionibus et ecclesiis penitus et per omnia desolatis minime exigenda praescriberentur. Proinde hic quoque statuendum humillime exoratur, quatenus non obstante praetenso abusus, in conformitate praecitatorum articulorum ejusmodi praedialium decimarum exactio publica constitutione penitus tollatur. 80 Áthúzva a szöveg végén: Ad punctum decimarum. Ubi vero pretium jam consuetum aelimitatum decimarum, ab antiquo vel ad minus a memoria hominum remonstari ac doceri poterit (non obstante eo, quod successive per abusum diversis annis per partes subreptitie sit adauctum) maneat in eo statu, in quo remonstratur ac docetur et nequam nunc vel imposterum augere liceat. Hinc, si modaliter praemissa, exarendatores decimarum, juxta continentias praeattacti articuli 95. cum praelio arendae admoniti illud levare noluerint, eo in casu, deposito apud vicecomitem illius comitatus, in quo decimae exiguntur talis arendae praetio unusquisque dominus terrestris, juxta quantitatem bonorum suorum, in conformitate ejusdem articuli 95. decimam libere exigere possit. 28