Pest-Pilis-Solt vármegye országgyűlési követutasításai a 18. században - Pest Megyei Levéltári Füzetek 38. (Budapest, 2015)

II. Szöveggyűjtemény

assignare comperietur.76 Cum autem benigni regulamenti punctum 8vum nullas alias vecturas, nisi pro transportandis infirmis et amictibus, armis item ac munitionibus, vel pro specialibus necessitatibus administrandas innueret, ac simul in conformitate hujus puncti articuli quoque 2. 1681 et 25. 1659, 16. 1655, 37. 1563, 19. 1557 et 31. 1486 ejusmodi excessus non tantum prohiberent, verum etiam contra excedentes modum procedendi poenamque statutam praescriberent: ideo ad praecludendam ulteriorem ejusmodi licentiam, et accuratius observandam benigna Suae Majestatis Sacratissimae mandata, supplicatur humillime, quatenus universi militares officiales et homines a similibus liberis condescensionibus, gratuitis alimentationibus et vecturis, aliisque miserae plebis aggravationibus, districtuales vero domini superiores et bellici commissarii ab extradatione quarumcunque privatarum vecturalium assignationum absque mandato excelsi consilii bellici et excellentissimi domini generalis commissarii, serio inhibeantur, excedentes vero praeter satisfactionem damnificatis praestandam in conformitate eorundem puncti 8vi et articulorum praecitatorum irremissibiliter puniantur. Tertio77 Id ipsum etiam singulis annis proprio damno experiuntur domini terrestres circa Budam bona sua habentes, quod praesidiarii domini officiales Budenses equos suos ad foenilia seu prata eorum subditorumque suorum propria authoritate suoque pro lubitu elocare, taliterque tota aestate ibidem pascuare, imo et foenum conficere, per consequens miserorum incolarum foenilia totaliter depascere, ac in usum suum convertere nihili ducerent: quin imo si per aliquos dominos terrestres vel inclyti comitatus officiales inhiberentur aut non admitterentur, recurrendo ad districtualem dominum superiorem commissarium bellicum idem assignationes quoque ad hujus vel illius territorium extradare nihil pensitaret. Cum autem benigni regulamenti puncto 3— ac punctorum particularium regulamento superadditorum paragrapho tertio et quarto ejusmodi violentiae pascuationes atque falcationes etiam quoad quartirisantes multo magis, quibus nihil teneretur, diserte vetarentur: sed et articuli 73. et 74. 1681 item 43. 1647 ac 24. 1659 desuper sanciti haberentur, proinde hoc quoque in puncto humillime supplicatur, quatenus damnorum refusionis poena in praecitatis punctis declarata ex stipendio excedentis et assignantis medio superiorum instantiarum querulantibus administranda statuatur et effectui mancipetur. Quarto78 Non absimiliter quotidiano abusu experiri coguntur nobiles et cives incolaeque horum comitatuum, dum illi pro propria necessitate, horum vero nonnulli pro lucrando bolo, panis, rates, asseres, scandulas aliaque materialia ex montanis comitatibus beneficio fluminum curarent adportari, in plerisque locis per praesidiorum dominos commendantes, in nonnullis vero etiam per dominiorum homines variis sub praetextibus taxarentur, quia vero puncto septimo benigni regulamenti et articulo 20. 1681. item 23. 1659. ejusmodi taxationes et omnis generis personarum et rerum exactiones distinctim essent prohibitae: idcirco ad observandas eatenus publicas sanctiones earundem reális effectuatio quoque humillime imploratur, 76 Széljegyzet: refusio damnorum et gravis regia indiguatio 77 Széljegyzert: de foenelibus 78 Széljegyzet: De abusibus teloniatorum, tricesimatorum civitatuum et dominorum terrestrium 26

Next

/
Thumbnails
Contents