Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)
Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról
SOOS ISTVÁN nalem testium coram eadem statutionem, aut exmissionem unius ex iuratis suis notariis peragi queunte, dependere, ideoque tantisper in suspenso relinquendam dignosci. Sin autem documenta per dominas contradicentes in ordine ad edocendam actualem tempore statutionis tentam possessionem excelsae Commissioni sufficientia esse viderentur, vel certe, ulterioribus adhuc probis, ac documentis eadem possessio in instanti evinceretur; ex tunc quandoquidem id dominus donatarius non obstante eo, quod vi etiam producti per [...?] gratiosi excelsae Camerae Aulicae decreti, quatenus intuitu extrahendae donationis regiae, et celebrandae more confuso statutionis iuxta leges regni procostisset, directus, ne relagetus exstitisset, contra expressas in literis super statutione relatoriis contradictiones, praedictam possessionem Farnos apprehendisse, occupasseque, et actuales possessores exinde exturbavisse per hocque iisdem regni legibus (tametsi in suo memoriali contrarium simpliciter assereret) contravenisse, ac poenam decretalem invenisse comperiretur; universi siquidem donatarii contradictioni locum dare et ab eventu dandae rationis eiusdem, de exigentia quoque interponi solitae evocationis (nemini quippe dupplici via, iuris [...?], et facti, seu authore iudice, et propria authoritate praecedere aut [...?] pondente quidem quam annovare liceret) praestolari obligarentur. Spoliatos autem, non solum iura communia, toto fere titulo de restitutione spoliatorum signanter autem canonicae 7mo et limo, sed et municipato regni leges indigitante articulo 47. anni 1563. in reaccluso sub numero 3. penes demissam 5. Decembris anni proxime praeteriti datam opinionem meam64 earundem dominarum contradicentius memoriali citato, aliisque passim una cum fructibus medio tempore perceptis quin et percipi queuntibus, in integrum restituendo esse praescriberent; exeo iisdem literis relatoriis insertos contradictores, de iure, prius in integrum restituendos, et si demum quoad ius proprietatis ad ulteriora procedendum esse submississime iudicarem, praetiae siquidem etiam Fisci Regii evictionis quaestio, non ad hanc praeambulatoriam in possessorio, verum in petitorio, vertentem quaestionem, pertineret, unde non Fisco Regio, verum sibimet imputare deberet toties fatus dominus donatarius quoad se se, eatumque citatis regni legibus, quibus perennalitatum acquisitiones inniterentur, minus accomodaverit: et quia sperarem eosdem contradictores intuitu reacquirendae possessionis tam communis aestimationis, quam fructum medio tempore perceptorum damnorumque abinde emersuram quantitatem Fisco Regio ultro cessuros, si etiam (quod tamen a dubio adhuc litis eventu dependeret) eaedem dominae supplicantes ius perennalitatis eatenus firmius edocerent, eiusdem quantitas loco evictionis fiscalis applicari, et hic tam Fiscus Regius ab onere restituendae summae praedeclaratae enodare quiret, quam legibus regni, et communi iustitiae satisfierit. Si nihilominus quaestio quoque proprietatis eidem excelsae Commissioni admaturanda videretur, praelibatae dominae supplicantes et producentes, super deductione et comprobatione ad primum requisitiorem Thomam [...?] condam Boßnyak et genealogiae, et iurium alienorum Bodoiani [...?], et Raskaiani in sese facta transderi- vatione, nec non ulteriori producendorum intuitu potissimum nudarum donationum 64 A dokumentumot nem találtuk meg a Neoacquistica Commissio iratanyagában. 92