Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)

Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - II. Iratok a fegyverjog megváltásáról

SOOS ISTVÁN 30.000 rajnai (rénes) forintot hajlandó fizetni, amely összeget egyik hitelezőjétől fogja felvenni. Erről a közgyűlés pecséttel ellátott levelet a megbízottaknak. Nos universitas dominorum baronum, magnatum, et nobilium etc. damus pro me­moria significando quibus expedit universis. Quod nos perillustrem ac generosum dominum Alexandrum Nedeczky una cum generoso domino Thoma Söter, ablegatos nostros ad augustam suam Suae Maiestatis Sacratisssimae aulam, adeoque excel­sam Cameram Aubcam, in negociofll redemptionis iuris armorum in his comitati­bus latentis, ac praetensive eosdem tangentis, et concernentis transmittentes, atque ablegantes; ubi suae dominationes post aliquot septimanarum spácium (quarum intermedio, rem nostram sibi concreditam iuxta instructionem sibi datam satis studiose neque inde fructu gessissent) ad nos reversitassent, retulerunt eo modo: quod vice, et in persona nostri cum altetitulata excelsa Camera Aulica talem contu­lissent conventionem. Nimirum quod hos pro redemptione saepius specificati ar­morum iuris modofatae excelsae Camerae Aulicae certam coram specificandam pe­cuniam debebimus, ac tenebimur ponere summam. Cum vero tum ob distantiam loci, et autem ob brevitatem temporis tantam summam inter nos in unam coa­cervare massam summopere arduam fore apparereret, ob hoc volentes nos syncere armorum iuris quanto celerius exonerare sollicitudine, praetitulatis dominis ab­legatis nostris eam dedimus plenariam, et omnem modam authoritatem, ut vigore solummodo praesentium, nomine (ut praemissum est) nostri requirendo debito cum honore ibidem Viennae unum alterumve ex dominis (tituli) fautoribus, amicis, et benevolis nostris, per sex pro cento ad unius anni spácium sub conditionibus iussis, ac legalibus, ac ipsi domino creditori si ita visum fuerit (modo brevitas temporis id permittat) in paribus nobis quoque transmittendis, per nosque ratificandis 30000 florenos Rhenenses id est triginta mille florenos Rhenenses a tali domino creditore nostro mutuare, ac ad se se levare possint, et valeant, assecurantes nos eundem dominum creditorem nostrum bona fide Christiana praespecificatam nempe sum­mam ad terminum, locumque in praeinsinuatis contractualibus literis certo certius nos deposituros, et absque defectu restituturos: dando nihilominus super abun­dantis cautelae loco maxime vero in casu non depositionis summae debitae eiusdem domino creditori nostro omnimodam potestatis facultatem, quatenus eandem sum­mam una cum interessa, et expensis via liquidi debiti praesentium per vigorem a nobis, successionibusque nostris rehabere, atque desummere possit, ac valeat, harum nostrarum vigore, et testimonio literarum mediante. Datum ex generali congre­gatione nostra die 16. Augusti 1702. in libera ac regia civitate Pestiensi celebrata. PmL, IVl-a/1. VII. k. (1702) 717-718. p. 3. Pest-Pilis-Solt vármegye levele a fegyverjog-megváltás ügyében Bécsbe küldött követének, Nedeczky Sándornak Pest, 1702. augusztus 16. A teljhatalmú megbízott, illetve követ kötelességévé teszik, hogy a fegyverjog-meg- váltási összeg címén felveendő kölcsönt megszerezze; majd ezt követően azonnal tu­dósítsa a vármegyét, hogy az számadást tehessen. 248

Next

/
Thumbnails
Contents