Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)

Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról

IRATOK A NEMESI BIRTOKJOG IGAZOLÁSÁRÓL vi articuli 20[.] anni 1552[.] nullam esse, quia tamen pro septimo ex litteris episcopi Vaciensis Joannis Orszagh constaret, imo ipsamet donatio regis Joannis doceret, domum praenotatam paratis in pecuniis per memoratum Andreám Batka com­paratam esse: hinc tametsi privilegium exemptionis ruere debeat, fundamentum tamen emptionis, adeoque proprietatis pro successoribus eiusdem, si nimirum modo praevio suam genealogiam, iuxta praecitati tituli 47. exigentiam, comprobaverint, salvam manere putarem. Quod denique nono literas Francisci Beniczky concer­neret; eae siquidem in favorem proprium essent erectae, ac insuper de possessorio tantum iure, atque titulo loquerentur, hinc nisi melius, et solidioribus fundamentis fulciantur, censerem easdem admitti non posse. Et eapropter e re fore ominorer has considerationes non modo cum iisdem, sub quorum nominibus scilicet producta fuissent literalia instrumenta, verum insuper cum actualibus quoque possessoribus bonorum, per comitatus, ubi adiacent, cum speciali terminis designatione, et certifi- catae superinde ad respondendum praemissa, communicari debere: salvo eiusdem excelsae Commissionis alto iudicio permanente: quibus maneo Excelsae benigne Delegatae Commissionis servus humillimus Adamus Mesko mp. Viennae, 12[.] Aprilis 1703. [A külzeten:! No. 2. 1703. praesentata 17[.] Aprilis 1703. Super actis fasciculi numero 78. signati, nomineque Ladislai Beganyf,] Joannis Barcsy[!], et familiae Gosztony, ac Ladislai Geczy, et reliqorum fratrum orphanorum producti demisse repraesentanda informatio et opinio introscripti caesareo regalium vice directoris. 2. Pestiensi. [Címzés:] Sacratissimae Caesareae, Regiaeque Maiestatis Excelsae super Locis Neo- acquisticis benigne delegatae Commission^,] Dominis[,] Dominis Gratiosissimis. PmL, IVl-j. 1703. No. 2. 245

Next

/
Thumbnails
Contents