Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)

Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról

IRATOK A NEMESI BIRTOKJOG IGAZOLÁSÁRÓL usus quoque hoc in passu invalescens, ad mentem tituli 2. partis 2. decreti Tripartiti, qui eiusdem in hocce et aliis comitatibus dicto aliisque conventibus processus in- stituare passus est, suffragaretur, et aliunde comitatus Pesth tantum quarta a consistentia Conventus de Jaszow idque intra Danubium et Tybiscum comitatu utpote Abaujvariensi distaret de translato porro Capitulo Agriensi Jaszoviam allegatur articulis 3. annum 1613. Difficultata quoque in praetensione neo-acquisitis conferendi palatinalis authoritas nihil praeiudicare quiret, nam secundum infra declarandas leges palatinus habet authoritatem in bonis sub Corona Regni Hungáriáé comprehensis 32. sessiones conferendi, et abunde quaestio haec diaetahter decidi debuisset et deberet ac authoritas tolb, quae tamen intervenientibus post meam donationem ahquot diaetis controversa non fuit, et veluti regiae maiestatis donatio in his partibus in controversiam summi non potest, ita neque palatinabs, nam respectu utriusque dici possunt praetensum neo-acquistica et reputari. In ordine quarum per palatinum conferendarum 32. sessionium, vi articuli 30. anni 1659. 32. iobbagiones sessionati conferendi intelbguntur, et quidem singuh ob generahtatem de authoritate hoc in passu palatinah conditae leges et non speciabtatem donatarii faventis integrae sessionis coloni ad mentem articub 36. anni 1647. proprium aratrum educere sint valentes sex bobus iunctum; unum aratrum vero ex tenore tituli 133. partis primae decreti Tripartiti 150. iugera terrarum regahs mensurae in se continere debet, quae iugera terrae appertitentias esse ex titulo 134. eiusdem partis paragrapho: terrae tamen, et ad sessiones iobbagionales et item praefato articulo 36. anni 1647. ubi de aratro fit mentio, veluti etiam 133. titulo per distinctam sessionis, et terrarum aestimationem ponit scihcet pertinentiarum, harum quidem ob stabilitatem unicam, illius vero sive sessionis propter mutationem variantem. Atque ideo etiamsi praefata possessio nunc, antea praedium Dan cum reliquis in eadem donatione specificatis unum territorium cum territorio possessionis Dan constituentibus praediis modo praevio dimensurandam veniret, vix tertiam partem sessionum per palatinum conferri valentium adaequabit. Cum abunde eadem possessio Dan tempore cobationis praedium fuerit, et non moderno, verum pro illo tempore in considerationem sumenda esset, a pari, si quis vineam 1000. florenos valentem, excolat ad valorem 4000. florenorum, tempore redemptionis posteriori non priori erit aestimanda et redimenda valore. Ita donatarii industria praedia populantis, in derogamen iuris eiusdem cedere non valebit. Quo quidem in citato titulo 133. [Tripartiti] quattuor desertae sessiones uni populosae aequiparantur, et etiam ordinario et sobto apud cameras quoque aestimandi modo, deserta ad summum medio quam populosa assoleat aestimari pretio. Cumque per palatinum 32. populosae integrae sessionis conferri possunt, poterunt desertae vi praefati titub 133. [Tripartiti] in quadruplo, aut infalbbibter in dupplo dari, et ratio causabs est, quia toties et amplius tantum important populosae, quam solum desertae. Quod ultimum esset, non est de tempore Fisco Regio, aut cuipiam alteri, ius meum in praefata possessione habitum investigandi, siquidem Fiscus Regius occasione statutionis in dictam possessionem genitoris mei factae contradixisse, et contradictionem intra anni revolutionem prosequi, aut etiamsi non contradixisset, tamen ius suum si quod speraverat, pura quoque statutione mea existente, intra revolutionem a tempore statutionis annualem movere et quaerere, ad tenorem anni 1563. articulorum 46. 45[.] et 1635. articuli 91. atque Matthiae regis decreti 6. articub 27. nec non eiusdem decreti 5. articub 15. aut 217

Next

/
Thumbnails
Contents