Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)
Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról
SOOS ISTVÁN per Sacratissimam Maiestatem Caesareo Regiam clementer ordinata, frequentius recurrit id, quod plurimi ira sua, titulosque praetensae possessionis suae, literis donationalibus, per palatinos inclyti Regni Hungáriáé collatis, suo modo et ordine, legitima statutione formatis: nonnulli vero diuturno longe temporis dominio, non tantum humanam memoriam, quae ad mentem tituli 47. partis 1. [Tripartiti] ad sexaginta solummodo annos se extenderet, superante, verum etiam per continuum, et imperturbatum usum, centum, ducentos, et amplius etiam annos, legalem, et in 23. ac 78. partis 1. operis decreti Tripartiti titulis radicatam praescriptionem, adversus ut regium centum annos facientem, allegarent: seque taliter adversus Fiscum Regium defendere, hocque pacta in possessione, ac dominio bonorum conservari vellent. Et quanquamf!] circa duplicem hanc materiam, donationes quippe palatinales nec non circa peremptionalem praescriptionis exceptionem, coram excelsa Commissione Neoacquistica, iam praedecessores mei in officio, tumque ego, postquam successissem crebrius egissem, nihilominus tamen nullam hactenus stabilem animadvertere volui sententiam; an nimirum donationes palatinales per praefatum Regnum Hungáriáé donatariis, observatis observandis, extradatae validae sint, et vigorosae? an vero non? prouti etiam: utrum praescriptio, in partibus neoacqui- sticis, bonis videlicet ex tyrannia Turearum potestate eliberata, et ab onere iuris dedititii, ac etiam tributarii erepta, et in statum pacificae Christianae possessionis posita, per decursum temporis, donec sub praetactis inimici potestatibus, et vel hire dedititio, vel vero tributario Turearum fuerint, praescribere potuerint? vel non! Et nisi occasione bimembris huiusce quaestionis stabiliter aliquod condatur modum non video, quomodo vel in hac Subdelegata, vel vero tandem in Neoacquistica Commissione procedi possit ad consecutionem intentionis Fisci Regii. Etenim regnicolae allegabunt se habere legem, quod locumtenentes regii nec non etiam palatini a complurium saeculorum cursibus semper, et ab antiquo usque ad ultimam regni diaetam, Sopronii in anno 1681. celebratam, habuerint facultatem, ex quibuscunque bonis, sive per defectum seminis, hoc vero per notam infidelitatis, in Sacram Regni Coronam devolutis, triginta duas sessiones colonicales conferre donareque posse, prouti hoc, et idem ex folio 108. maioris decreti nec non articuli 8. Ladislai Posthumi folio 287. alteri articuli 7. anni 1567.[,] articuli 66. anni 1609. milesimi[!] sexcentesimi noni articuli 7. anni 1613.[,] articuli 30. anni 1659. ac articuli primo praescripti anni 1681. denique benigno diplomate regio, in conditione 7. manifeste, comprobaretur; hineque inferre queant, quod si locumtenentes regii, ac etiam palatini, ea quae praescriptae leges innuerent, observaturi fuerint in puncto donationis, collationisque bonorum, extunc factae talismodi donationes veluti legaliter factae perpetuum sortiri valeant vigorem. Cui licet Fiscus Regius in contrarium (si tamen vi allegatarum regni legum per locumtenentes, et palatinos fieri possint) nihil aliud opponere posset, quam amice quod in folio praecitato 108. per expressum declaratum haberetur: videlicet palatinus, et pro tempore locumtenens nullatenus in maioribus caducitatibus, aut vero fiscalitatibus, per notam infidelitatibus in Sacram Regni Coronam devolutis, aut devolvendis possit donationem cuipiam facere quam in illis casibus, ubi vel defectus, vel vero nota se ad maiorem quantitatem bonorum non extendit, quam tantummodo ad numerum 32. colonorum,vel actu in bonis existentium, vel vero 202