Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)
Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról
IRATOK A NEMESI BIRTOKJOG IGAZOLÁSÁRÓL Jeszte unquam nec praedecessores nostri nec nosmet ipsi possidemus, attamen persuasum nobis habemus eandem una cum praedio hocce pro manibus nostris ac hoc usque tempus sine omni contradictione relicto, et per nos pacifice possesso in tantum se extendere, ut numerum 32. colonorum cum maxima etiam diminutione complectantur; palatinoque etenim regni iuxta praeappositas etiam in opinione perillustris domini directoris leges, articulum item 7. anni 1613. ac conditionem diplomatis regii septimam articulumque 32. anni 1638. porro articulum quoque 30. anni 1659. et recentem quoque articulum Imum, anni 1681. ac alios in his citatos verissimum est sine circumscriptione quapiam diminutiva colonos. 32. conferendi habere facultatem. Colonum autem illum, qui proprium aratrum et integrum pro se ipso (dictante articulo. 8. anni 1563[.]) educere posset, dici et reputari debere; aratrum vero integrum sensu tituli. 133. partis Imae operis decreti Tripartiti, para- grapho §§. Item unum aratrum quantas debeat habere appertinentias, clarissimum esset. Unde iuxta dimensurationem talem uterque praenotatus locus longe adhuc numerum 32. colonorum attingere nequiret, amnifestissimum eveniet: sed siquidem ex quaestione hac per instituendam unius quaedem pagi Jeszte in Gömöriensi, et alterius Zámbok in Pestiensi comitatibus sitorum, et constitutorum oculatam revisionem, et dimensurationem, tam decisio causae nimirum protraheretur, quam vero expensae maiores et maiores accumularentur, hinc digrediendo, negotium talem ulteris declaramus. Pro secundo. Quod licet in donatione palatinali Stanislai condam Thurzo possessio praememorata Jeszte ex diverso adversitatis quoque titulo impetrata contineatur quidem, quia tamen possessio eadem iam ante collationem palatinalem per Suam Sacratissimam Maiestatem Laurentio condam Antalffy tricesi- matori attune Eperiesiensi collata fuisse, quod ipsum ex praeductis recenter sub litera A. et B. eliceretur: unde etiam tempore statutionis respectu solius possessionis Jeszte fisco Suae Maiestatis contradictionem interponente, quoad Zámbok vero altum silentium continente, eandem possessionem Jeszte familia Beniczky nec appraehendere valuisset; donationem igitur palatinalem non nisi praedium Zámbok in praefato comitatu Pestiensi habitum ex alteroque titulo producitatis impetratum ac postea iteratis vicibus zelo etiam boni publici per eandem familiam Beniczky populatum in se complectere, et possessionis Jeszte supervacantem dun- taxat appositionem fuisse, nec vero ullam vim collationis resolvisse, ex consequenteque unicum istum locum Zámbok eo magis authoritatem palatinalem excedere non valere, clarissimum evaderet. Tertio. Accederet et id, quod tempore donationis praememoratae palatinalis, locus Zámbok unice (uti praemitteretur) ad manus donatariorum, tum Fisco Regio, tum vero ipsismet cameris notitiam collationis et subsecutae statutionis perspicuam (uti ex productis sub A. et B. appareret) habentibus, totale desertus, et ne unicum quidem colonum seu incolam continens sine omni prorsus contradictione devenerit, unde nec innumerum colonorum vi praemissae desolationis ac etiam sensu articuli 30. anni. 1659. praecitati reputari potuerit: quod autem successu temporis, idque iteratis obturbulenta tempora iam vicibus per nos praedecessoresque nostros curis fatigiis, et expensis, proventuumque diminutionibus locus iste nunc aliquantulum populosus cernatur, inde sequi non debere ut a legitimis suis possessoribus propterea anferatur, hinc enim tam publico bono, quam servitio Suae Sacratissimae Maiestatis 197