Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)

Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról

SOOS ISTVÁN tis, radicavisse; propter quod has sub insertas rationes, pro contraria informatione supratitulatae excelsae Commissioni per modum demissae replicae detegimus. Quod licet nos in modo recensitis quoque donationalibus novis regiis, pro meliori duntaxat esse, et non de necesse occasione bonorum antelatorum pro­ductis nostram suo loco et tempore poneremus fiduciam; tamen quia ab initio productionis continuo semper, respectu attactorum in controversiam sumptorum bonorum evictores nos habere allegavissemus, quos etiam: utpote illustrissimos dominos comites Adamum et Simonem Forgách de Ghimes vi certi contractus inter Nicolaum quondam baronem Bossany genitorem, nec non dominam Judi- tham Mocsáry, prius quidem Stephani Hamvay ultimo deficientis, expost autem praefati genitoris nostri consortem genitorem utpote nostram qua legatariam, ab una parte vero ab altera inter excellentissimum olim generalem iudicemque Cu­riae Regiae Adamum seniorem Forgách de attacta Ghimes, qua donatarium, de et super titulo defectus seminis ipsius Stephani Hamvay, per attactum dominum comitem Adamum Forgach seniorem facta universorum bonorum Hamvaianorum a modo foeliciter regnante augustissimo imperatore, ac rege nostro impetratione, subsecutaque amicabili compositione, bonorum divisione, omnesque evictionalis assumptione, initi et celebrati ad defendendum nosque evincendum mediantibus benignis Suae Maiestatis Sacratissimae literis certificatorum iam pridem evocari curavissemus; idcirco nunc quoque amissa propriis armis nostris attentanda de­fensione (ex quo eosdem illustrissimos dominos comites post praevio modo factam citationem comparuisse, literaliaque instrumenta sua videlicet donationales re­gias, deinde statutorias, et subsecutas compositionales, dudum produxisse, seque sponte ac benevole in functionem muneris evictionalis immisisse, constaret) ad suas dominationes illustrissimas ad earundemque producta literalia instrumenta nos referimus, eoque recurrimus.206 Quippe nec mirari unquam satis possumus, cur a triennio praeattacta opinio nobiscum communicata non exstiterit? Aut cur intuitu productorum per dominos comites evictores instrumentorum literalium opinio hactenus constituta minus fuerit? Quorum actis ruminatis, absolutisque, non fuisset amplius necesse nos tam stricto processu (ut ne evictores quidem in nostri defensam evocare tempus ac facultas suppeteret) restringere, cum iam ut praemissum esset, semel evocati, non modo comparuerunt simpliciter, verum literalibus instrumentis productis, evincere quoque nos inceperunt. Itaque hac in parte dignetur excelsa Commissio dominum Causarum Regalium directorem207 decretaliter movere, quatenus requisitis pro­ductis Forgachianis, imposterum super iisdem etiam suam opinionem appromptare quantocius non grave ferat; nos enim a suis donationibus illustrissimis con­tractuque supraspecificato recedere non ullo pacto poterimus, immo in casu non praestandae sufficientis evictionis, solenni cum protestatione ex aliis eorundem dominorum comitum evictorum bonis, medio Commissionis huius excelsae instar 2°6 Nagyhatvan birtokjogának ügyében ajogügyigazgató-helyettes 1702. május 10-én írott memoria- léjában reagált a Bossányiak emlékeztetőjére. Ebben megcáfolva a Bossányi-testvérek érveit, az említett birtokot a fiskus javára ítélte meg. Ld. erről: MOL, E 117 7. cs. Fase. XIX. No. 5. Vö. erről még ugyanebben a tárgyban a testvérek egy, felthetően egyidőben benyújtott emlékeztetőjét: MOL, E 117 3. cs. Fase. III. No. 9. 207 Hrabovszky István. 190

Next

/
Thumbnails
Contents