Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)

Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról

SOÓS ISTVÁN isset, sibique per id ad plures locumtenemtis, aut palatini rigorosas, obtinendas donationes, ad mentem decreti regni in folio 108. expressatam, viam praeclusisse: locumtenentes siquidem, et palatini, veluti consimiliter locumtenentes, non nisi uni personae, usque ad limitatam authoritatem suam semel valide quirent dare donationem; intuitu porro tum eiusdem Caspari, tumque etiam Andreae Raday condonatorii sui, quia an per notam, an vero per defectum seminis bona immetata sint, suadente titulo 24. partis 1. [Tripartiti] non expressaretur, censerem ob id donationem, et statutoriam, veluti illegalem, et defectuosam corruere debere. Et hanc rationem intuitu bonorum sub numero 11. et 3. praescriptis, spe­cificatorum pro parte praefati Andreae Raday collatorum palatinaliter extensam habere vellem: atque insuper septem locorum sive populosorum, sive vero praedia- lium collationem, palatinis, ipsorumque authoritati excessivam, adeoque invigi- rosam, ex praeallegato folio 108. maioris decreti, censerem. Intuitu porro domus in praesidio Széchény, et praedii Farkasd nominati, quoad Andreám Raday, ex pluralitate obtentarum palatinalium donationum, ipsam invigorosam esse putarem: quoad reliquos autem condonatarios dicerem, esto quidem literas statutorias, modo praevio sub numero 5. exhibitas, producerent: cum tamen absque donatione, consequenterque eiusdem, cum statutoriis fienda comportatione videri non potest, utrum ad mentem tituli 32. partis 1. [Tripartiti] infra decursum unius anni legitima statutio sit subsecuta, vel non ab hoc censerem, reliquos con­donatarios ad eiusdem productionem cogi: et hinc reservabit Fiscus Regius iuribus suis invigilandi facultatem: et quidem, per expressum intuitu quartae illius partis, quam nimirum testam producto, sub numero 6. Stephanus Horvath, aliter Voxith, praescito Andreae Raday divendissetf.] Occasione bonorum in, sub numero 7. productis statutoriis comprehensorum, adversus saepefatum dominum Andreám Raday vicissim recurrit saepius allegata ratio pluralitatis donationum palatinalium-, sed etsi haec ratio hic non concurreret: attamen tunc contra eundem dominum Andreám Raday tumque reliquos eiusdem condonatarios, consequenterque eorundem sucessoresf!] sufficeret allegare, quod palatinus hic loci quoque excessive fecerit collationem bonorum, adeoque nulliter. Denique quoad bona in donationalibus sub numero 13. praesentatis, hoc iuris allegaret Fiscus Regius, quoad statutio superinde producta non esset, sine qua donatio vigere nequiret: et tametsi fors ab adverso produci quiret, a parte sae- pefati Andreae Raday, propter crebro allegatam rationem pluralitates donationa- lium palatinalium nulla esset: sed et ex alia ratione tum contra eundem dominum Andreám Raday, tumque caeteros donationi insertos impetratores nulla esset, quis palatinus excessive contulit novum praedia: in quibus de facili credi potest, non una sed pluribus vicibus triginta duas integras sessiones fieri posse. Haec omnia ad respondendum, salvo excelsae Commissionis iudicio, putarem cum parte adversa communicari posse; quae proinde dum altae eiusdem excelsae Commissionis dispositioni et ordinationi moderanda submitto, maneo. Excelsae Commissionis servus humillimus Adamus Mesko mp. Viennae 24. Aprilis 1702. 172

Next

/
Thumbnails
Contents