Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)

Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról

SOÓS ISTVÁN scriptionem concomitans sequatur praeiudiciosa bonorum occupatio, ac alia etiam loca in praefatis comitatibus sita et ad me pertinentia pari ratione consimilique executionali via conscribantur, et ne fors antequam audiar aliis quoque conferantur et divendantur, quemadmodum cum portione mea possessoria in possessione Gede comitatui Neogradiensi adiacentia habita, et ad neo-erectum dominium Hatvaniense per dominum secretarium a Fürstenpush[!] (t[ituli]) applicata contigit. Unde quid inter tot tales indebitas bonorum consriptiones, et occupationes, facto opus sit? cum nec leges, nec actualis possessio, nec denique iudiciarius in hoc regno hactenus observari solitus processus auxilium patrociniumque praebere queant? inops consilii, attonitus haereo! Audiveram quidem a longe praementionatae bonorum meorum occupationis hanc esse rationem: quod, nimirum in productis lite- ralibus instrumentis familiarum Lengyenf!], et Paxy[!] (quarum bona opinio domi­norum directorum fiscalia esse pronunciavit)146 nomina etiam praementionatarum possessionum mearum specifice apposita habeantur: verum quid mihi cum illarum productis? Crediderim sane dominos quondam Hungáriáé reges bona praescita, iusque suum regium in illis latens ideo praedecessoribus meis dedisse, quia prae- tensiones antelatarum familiarum erga praememorata bona habitae iam tunc se videnses ac infirmae luissent; deinde neque pateret ius meum ex productis illarum literis, quae videlicet usu possessioneque eorumdem bonorum nunquam frueban- tur; et siquidem eatenus (ut praemissum esset) iam pridem produxissem literalia documenta mea. Idcirco demississime insto, dignetur excelsa Commissio, domino quidem Causarum Regalium Neoaquisticarum directori iniungere, ut requisitis diligenter universorum productorum meorum authenticis, vidimatisque paribus, super iisdem suam legalem opinionem praetitulatae excelsae Commissioni summitere: Administrationi vero Budensi quantocius scripto committere, ne bona mea avitica, adminus usque, donec iudicialiter iuxta nempe leges patrias revidebuntur, conscribere occupareque praesumat: secus protestor quam humillime coram excelsa Commissione, neque (siquidem per Dei clementiam, nec infideles, neque notatus, nec citatus, nec convectus hactenus fuissem) conscriptionem, occupationemque bonorum meorum imposterum, etiam cum moderamine inculpatae tutelae, nullatenus admissurum humillime declaro ac de caetero paternam praestolaturus resolutionem, ac celerem expeditionem, in perpetuum maneo eiusdem Excelsae Commissionis Neoacquisticae humillimus servus Joannes Vattáyf!], de eadem [A külzeten:] 13. Martii 1702. Pro opinione fiscali acclusante demissima instantia introscripti Joannis Vattay. [Címzés:] Ad Excelsam Commissionem Neoacquisticam etc. Dominos[,] Dominos Patronos, et Fautores gratiosissimos[,] colendissimos. MOL, E 117 8. cs. Fase. XX. No. 7. 146 Ld. erről: MOL, E 117 1. к. 1702. No. 112. és MOL, E 117 11. cs. No. 135. (1702.) 148

Next

/
Thumbnails
Contents