Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)

Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról

IRATOK A NEMESI BIRTOKJOG IGAZOLÁSÁRÓL membris in hac forma nobis declaraverit: quicunque probaverit se esse spoliatum, ille eo facto in integrum restituetur. Hanc non a iurium productione sed spolii comprobatione restitutionem pendere, requirentibus hoc alias quoque universis iuribus. Secundo. Quod stylus iste nec in lege, nec in praxi, nec in benigna Suae Maiestatis Sacratissimae resolutione fundatus, afflictis nobis non solatium, sed afflictionem maiorem afferet, per longiorem ex retardatione referedarum et aliorum impedimentorum, restitutionis expectationem, plurimis ita ulteriorem moram hic trahendam et causam suam praesequendam, nisi in dominium restituti fuerint, censu Sancti Georgii seminatura vernali, proventu molendinorum, educillorum, et quotidiano subditorum suorum labore privari, iamque falcatura (si restitutio diutius protracta fuerit) excludendi non habeant. Tertio. Nihil defuturum excelsae Commissionis intentioni, sive nunc, sive tunc restituantur in integrum, cui in instanti post restitutionem productio eorum quae nondum producta erant sequetur, imo tam intentioni excelsae Commissionis, quam instantiae nostrae satisfiet, comperta enim fiscalitate, talia bona apprehen­dendi facultas Fisco Regio, eotum quoque non deerit. Quarto. Quod pars potior nostri, iura sua, coram hac excelsa Commissione hinc adhuc ante triennium vel quadriennium, iam produxerit, paucis residuis, igitur illi non ad productionem, (quae iam facta est) cogendi, sed potius restituendi venirent. Quare excelsam Commissionem denuo demisse, quam instantissime et officio­sissime rogamus, dignetur nos, iam pro spoliatis agnitos, proventu bonorum circiter a medio anno privatos, hic sub spe restitutionis, magnos sumptus inaniter pro­fundentes (quorum etiam refusio iniuriatis de dictamine communis iustitiae impendi deberet) mediante gratiosa et efficaci sui apud excellentissimum dominum praesidem interpositione et recommendatione, prius effectivae restitutionis solatio afficere, iura nostra, eos, qui nondum produxerunt, immediate post restitutionem producturos, et ad opinionem Fisci Regii repplicaturos, nec prius hinc abituros. Quo in passu dum excelsam Commissionem iustitiae causae nostrae patrocinaturam non dubitamus, ulterioremque Suam Maiestatem Sacratissimam molestandi ansam amputaturam non dubitamus, et favorem eiusdem excelsae Commissionis, humillime remereri enitemur, optatam resolutionem praestolaturi. Eiusdem Excelsae Commissionis servi obligatissimi et humillimi bonorum ad Hatvan occupatorum turbati et exturbati possessores. [A külzeten:] Demissum memoriale. A. introscriptorum iniuriatorum possessorum bonorum ad Hatvan occupatorum. [Címzés:] Ad Excelsam Sacratissimae Caesareae Regiaeque Maiestatis in negotio Hatvaniensi Subdelagatam Commissionem etc. Dominosf,] Dominos gratiosissimos et colendissimos. MOL, E 117 8. cs. Fase. XXI. No. 5. 143

Next

/
Thumbnails
Contents