Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)

Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról

SOÓS ISTVÁN Suam Maiestatem dominia, arces, et quaevis alia collationi obnoxia bona, benemeritae personae, toties quoties placuit conferre posse, ita palatino etiam ad usque triginta duorum sessionum numerum licere bona conferre.134 Unde, posito, etiamsi sua quoque celsitudo palatinalis respectu privati iuris interessare esse videretur, non tamen inde sequitur maneam per hoc reddi anuthoritatem palatinalem, quia deditio etiam tempore eodem ad partes uti ex praeallegato articulo anno 1681[.] et aliis poterat, authoritas eiusdem extensa extitit. Atque sic nisi per subsequentes publicas conscriptiones (quod non speraretur) in praecitato articulo, anni 1681, et aliis quam plurimus attributa eidem authoritas limitetur, aut circumscribatur, eadem libere utetur ac utitur. Nec ideo elusio quaepiam eliciretur, dum legalitás iuris tam ante impetrationem modernae excelsae Commissionis prosecuta, quam post prosequanda manu tenebitur. Quod autem bona mea attinet hypothecaria domini evictores mei se se ad iam producta coram excelsa hac Commisione documenta sua referunt, et primo quidem familia Darvassiana, ratione desertae curiae in Apcz cum tribus sessionibus colonicalibus ad eandem curiam spectantibus ad producta privilegia sua se relegat similiter alii [?] domini terrestres Pásztovienses ratione exiguae portionis quam in Pásztó, et portiunculas quas ad Pásztó spectant possideo. Quod etiam attinet medietatem praedii Selyp, ex literis familiae Baboczai bonum ius suum apparebit. Nec secus etiam ex productis familiae Voxit ratione praediorum in comitatu Czanadiensi, et exteriori Szolnok existentium rei [...?] patebit, sic etiam respectu portionis meae, quam in praedio Inoka habeo super quibus regius consensus extar sub litera F. super autem duarum desertarum, et unius colonicalis sessionem, documentis suis tempora obsidionis Fulekiensis, familia Kürteőssiana per Tureas spoliata est, quod literis recognitionalibus edocere poterit. De unius, et mediae curiae in Dengelegh, has sessiones dominus Joannes Osztroluczki per suam puram statutionem, in proxime celebratis octavas Purificatam cum integra possessione Dengelegh individualiter occupavit. Quod ante 4 colonos mihi in possessione Szirak attinet mihi assignatos, ratione eorundem ius suum idem Paulus Haraszti edocebit. Quare humillime supplico, dignetur excelsa Commissio ratione praescriptarum portiuncularum mearum, me miserum, afflictum, ac tot malis gravatum, in gratiosam protectionem sumere, ab ulteriorique impetitione gratiose protegere, ac portiones meas praeallegatas, eas nempe meas teneo prae manibus meis relinquere, occupatas neo restitui curare, quae hactenus contra leges patrias vi, et potentia mediante occupatae sunt. Excelsae Caeasareo Regiae Commissionis humillimus servus Joannes Rótth[.] [A külzeten:] Domino Causarum Hungarico Regalium vice directori Adamo Mesko pro superinde caeteris productis Rothianis suppeditanda informatione et opinione coicetur. Ex Deputata Commissione Regia Hungarica Aulica[.] Viennae 16ta Februarii 1702. Rodericus Gos[s]vinus de Fürstenbusch mp. F[asc.] 2dus. 134 Vö. erről az 1681. évi XI. törvénycikket. 140

Next

/
Thumbnails
Contents