Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)

Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról

IRATOK A NEMESI BIRTOKJOG IGAZOLÁSÁRÓL Kenderessy, magnifici condam Thomae Bosnyák conthoralis (ex qua ego cum consanguineis meis condescendo, uti ex alio iam producto Matthiae regis pateret) fuit filia Balthasaris filii Blasii, filii Michaelis Kenderessy, quod ex iisdem praeassertis divisionalibus nunc sub No. 2. productis ducessit: ideo vi earum divisionalium Rudolphianarum nos iure optimo potiri quoad medietatem antelati praedii Kartal manifestum esset, quo in passu etiam praedeclaratae rationes suffragarentur: respectu vero alterius portionis attacti praedii Kartal, producuntur bterae cambiales sub No. 3. inter saepefatam dominam Mariam Kenderessy, magnifici condam domini Thomae Bosnyák, consortem, ab una, et Franciscum Sztrucz et consortem eiusdem Annam Velkey, ac Franciscum Aszalay, partibus ab altera, coram magistro Andrea Keresztúri prothonotario praesentae regiae initae, ex quibus patet, pro portione possessionis Rad, iam fatae dominae Mariae Kenderessy, utrumque sexum concernente, octo sessiones in saepefato praedio Kartal, cambiatas haberi.113 Cum itaque dictantibus positivis patriae legibus, in causis ratione bonorum sub iurisdictione Sacrae Regni Hungáriáé Coronae existentium, tam respectu fisci, quam vero aliorum, ad uberiorem iurium suorum requisitionem, ulterioremque eorundem promotionem, quae ob brevem terminum, aliasque exquiri nequivissent, iuridicia remedia novi videlicet iudicii simplicis et cum gratia, nec non apellationis concessa essent, ut videlicet causantes ansam conquerendi habere non possint. Ideo casu quo (quod non sperarem) minus favorabilem experiret, excelsae Commissionis Caesareo-Regiae resolutionem iuraque mea et consanguineorum meorum praedeclarata reficerentur, dictam productionem et declarationem iurium meorum, cum hac semper iuris cautela intelligenda et submittenda esse volo, licet mihi universis iuridicis remediis praescriptis (cum et alioquin etiam a iure neoacquistico, bona in comitatu Neogradiensi existentia per altefatam Suam Maiestatem Sacratissimam clementissimam exempta existerent) respectu universorum praeassertorum bonorum meorum uti et frui, producendaque ulterius producere, efflagitando tamen pro praesentiarum quoque, uti in priori demisso memoriali meo, impendendam mihi satisfactionem. Quam excelsae Commissionis gratiam, omni occasione demereri non intermissurus, gratiosamque resolutionem praestolaturus. Hisce permaneo eiusdem Caesareo-Regiae Commissionis humillimus servus comes Stephanus Koháryf.] [A külzeten:] NB[.] Haec instantia parietur excelsa Camera Aulica, et domino directore dein restituatur officio regestratura. Demissa informatio ratione bonorum familiam Bosnyakianam concernentium introscripti comitis Stephani Koháryf.] [Címzés:] Ad Excelsam Caesareo-Regiam Commissionem etc. etc. dominosf,] dominos patronos gratiosissimos. MOL, E 117 7. cs. Fase XIX. No. 3. 113 Bosnyák Tamás a fiúutód nélkül elhúnyt Aszalay Ferenc birtokát, Rádot nádori adományozás útján kapta meg Esterházy Miklós nádortól. Az adományról szóló oklevelet Esterházy Lakompakon, 1626. június 9-én állította ki Bosnyák Tamás számára. Ld.: Donatio domino Thomae Bosnyák per defectum semmis Francisci Aszalay super Rád. - MOL, E 226 21. k. Protocollum comitis Nicolai Eszterhazy de Galantha, palatini, et locumtenentis regii donationum et consensuum ab anno 1625. usque 1629. (...). 70-72. p. 125

Next

/
Thumbnails
Contents