1843-1844 Irományok • Röpívek az 1843-1844-ik évi országgyűléshez / [s.l.] / [s.n.] / [1843]

1844 / 64. szám

in Regnicolari Conscriptione contentorum, per Exc. Reg. Deputationem in computum supputationis assum­­ta, residua autem tota arealis extensio respectivi Cottus qua curialitas computata fuerit, qnaestionalos magnae extensionis non usuatos, aut in pascuum conversos, colonicales agros in sua totalitale allodiaturae indebite imputatos fuisse, — patet exinde porro: b) quod siquidem Colonis in Regno Croatiae adeoque etiam iu cottu Varasdinensi, occasione introducti b. Urbarii praeter fundos domales a 1100, agros item passim in >/3 a 1100, in 2/3 vero a 1200 org. □ pro uno jugero computatis , insuper dumeta seu terrae concretae a 1600, et palisecia a 2000 org. □ unum jugerum propter mercedem exstirpationis assumendo, — in sortem constitutivi sessionalis titulo terrarum arabilium assignata fuerint, quod ipsum distinctae rubricae in Tabellis urbarialibus cottu­­um Croaticorum conspicuae perhibent; — praementionata autem dumeta et pallisecia, licet, prout prae­missum est, agros spectata extensione jugerorum longe superantia, obstante praeexplanata Reg. Con­scriptorum diaetali Instructione conscribi non potuerint, haec quoque dumeta et palisecia in manibus Colo­norum constituta, ac in Cottu ^ arasdinensi multa jugerorum millia efferentia, per Exc. Deputationem Cu­­rialitati praedeclarata modalitate minus recte adcalculata sint. — Denique c) quod per Exc. Reg. Deputationem indiscriminatim 2 metretae seminaturae regnicolariter conscriptae pro 1 jugero assumtae sint, ubi tamen in maxima Croatiae parte uni jugero tantum una aut ad summum 1% metreta inseminatur (quo circa etiam Reg. Conscriptio testimonium perhibere potest), — cum igitur in cottu Varasdinensi per Exc. procedentem Regn. Deputationem singulo jugero a 2 metretis loco unius assumto (ac plane 20,224 jugeribus sylvarum exlrasessionalium coloni­­calium secundum hoc systema ad medietatem reductis) solummodo 98,362 jugera tenutorum Colonica­­lium ab allodiali defalcala fuerint , attamen fere ubivis tot jugera, quot metretae inseminaturae Regni­colariter conscriptae fuerant, assummi, adeoque propemodum alterum tantum a curialitate supputari de­buisset, hoc quoque e respectu cotium Varasdinensem praegravatum haberi suapte sequitur. Si praeterea in considerationem vocentur maleficia et elementares fatalitates, quae cottui Varasdinensi partim cum reliquis duobus Croatiae comitatibus communia, partim spectatis localibus ad­junctis eidem propria sunt, quippe: quod cottus Varasdinensis a paritate aliorum binorum Croatiae cot­­tuum intra steriliores ad sacram Coronam spectantes partes merito referendus sit, cum minima pars cottus hujus, fluvio Dravo adsita, plana — haec tamen etiam inundationi et rapacitati hujus celerrime defluentis fluminis, quotannis perficiendis hydraulicis operibus multa laboratorum millia per Contribuen­tem plebem gratuito praestanda exposcentis, — obnoxia, ac ad unum pedem infra superficiem terrae ex glarea Dravana consistens, — Residuitas autem cottus hujus ex meris sterilibus montibus et collibus (ca­tena montium Ivanschicza cottum hunc transsecante, ob inaccessibilem situm pro inusuabili merito decla­randa) composita sit, — quod agri in hoc cottu nimiopere infimari debeant, ex quo in multis etiam exstir­paturis absque fimo plane nihil crescat, interim torrentes ab agris in montibus et collibus situalis fimum, quin imo fructiferam quoque terram abluant, ita quod nonnisi mortua et frigida argilla, et lapides rema­neant, ac saepe etiam montes pluviis subluti ad valles ruant, et Campos, Vineas, arbores fructiferas etc. pondere suo opprimant, et annihilent, quin imo ipsas quoque vias totaliter obruant; — quod in plagis collinis aquae pluviales per defluxum suum innumeras excavaturas causent, per quas infiniti agriinusuabi­­les redduntur, — quod contribuentes cottus Varasdinensis propter sterilitatem glebae omni anno fruges emere cogentur, ideoque frugibus, famelicis annis ab aerario Regio acceptis, multis millibus florenorum eidem aerario Regio restantiarii manserint; — denique quod fluvius Dravus, qui limites cottus Varasdinensis alluit, ob rapacitatem suam adverso flumine prorsus non navigabilis, secundo cursu nonnisi ratibus ex Styria ad partes inferiores devehendis inservire possit, consequenter domesticis patriae productis promovendis non subserviat, et gremialibus Incolis prorsus nullam occupationem aut utilitatem praestet, eoque acce­dente, quod unicum cottus hujus productum, quippe vinum, siquidem vicina Styria per lineas bancales hermetice clausa sit, vendi absolute non possit, et oves ob humiditatem soli servari nequeant, tandem ductus commercii Vienna et Sopronio Nedeliczium in cottu Zaladiensi, ubi Depositorium Tricesimale ex­­istit, abinde vero ad Styriam praetermissa Croatia directus sit, ac ideo inter collimitaneos Hungáriáé comitatus Zaladiensem, Castriferrei, et Siimeghiensem ac Croatiam nullum ferme commercium vigeat, proinde commercium coitus Varasdinensis, prout et totius Croatiae, cum nundinae, in quibus a potiori solum exigui valoris pecora per domesticos Incolas emuntur, et permutantur, per extraneos emtores plane non frequententur, ad nudam domesticam consumtionem restrictum sit, — justum profecto evadit, ut coitus Varasdinensis a paritate aliorum duorum Croatiae Cottuum, Zagrabiensis quippe et Crisiensis (quorum gravia peraeque maleficia per Exc. Regn. Deputationem in condignam reflexionem etiam as­­sumta habentur), cunctorum praemissorum ex obtutu ad septimam Classem collocetur. —

Next

/
Thumbnails
Contents