1843-1844 Irományok 4. • Felséges Első Ferdinánd ausztriai császár, Magyar- és Csehországnak e' néven Ötödik Apostoli királya által szabad királyi Pozsony városában 1843dik esztendei pünkösd hava 14-ik napjára rendeltetett magyarországi közgyűlésnek irásai. / Pozsonyban / Az Országgyűlési Irományok Kiadóhivatalában / 1844

1844 / 269. ülés

52 268. Ülés. írásai. November 8-án 1844. fnlam Civitatem nostram Regiam, hoc praesertim Dislurbiorum et aperti Belli, quod contra nominis Christiani in­fensissimos Ilostes Tureas Dei auxilio gessimus tempore, in praedeclarata praerogativa sive Libertate, variis mo­dis praeprimis vero praetextu Exolutionis hyemalium Portionum quas ratione praesentis Belli necessitatis ita postu­lante, Regnum quoque nostrum Hungáriáé tolerat, indebite turbare et molestare, jurisdiclionemque talium Portionum in praespecificatas Villulas imponi attentarum usurpare et exercere, sicque vetustam ejusdem Civitatis consveludi­­nem convellere et subvertere non vererentur, in grave ipsius liberae Civitatis nostrae damnum et praejudicium di­­clique Privilegii derogamen manifestum. Ideo antedict; Judex et Jurati Cives, ut adinslar et imitationem Praede­cessorum nostrorum beatae memoriae Hungáriáé Regum, ex plenitudine potestatis nostrae Regiae, ipsius Civitatis praedeclaratam libertatem et immunitatem benigne renovare et confirmare dignaremur, humillime supplicarunt. Attentis itaque fidelitate et fidelibus servitiis ipsius Civitatis, quae Nobis, Sacraeque Regni Coronae, cum alias, his tamen vel maxime impacatis temporibus praestitit, et imposterum etiam sese praestituram demisse pollicetur, sed et condignum habentes respectum nonnullorum Fidelium, qui ipsam Civitatem hac in re non postreme recommenda­­runt, imo culturam fodinarum, et praerepelitorum Villanorum subterraneos cum periculo vitae conjunctos labores, indeque tam Regno ipsi, quam Nobis ortam utilitatem clementer prae Nobis ferentes, praedeclaratam libertatem et Immunitatem ipsius Civitatis, quae nostrum et Sacrae Regni Coronae Peculium est, in ordine ad praerecensitas Villulas ratam, gratam et acceptam habendo, eandem benigne renovavimus et confirmavimus, clementer volentes et mandantes, ut ipsa Civitas ejusmodi antiqua et vetusta Libertate sua, veluti antea semper, ita futuris quoque temporibus frui et gaudere possit, nec eadem Villula ullo praetextu aut colore , etiam hybernorum onere, ab ullo unquam, praeterquam per ipsam Civitatem nostram Cremnicziensem Articulo quoque vigesimo nono Anni Milesimi quingentesimi quinquagesimi Tertii, per alium Quinquagesimum Tertium Anni Millesimi, Sexcentesimi Trigesimi Quinti confirmato hoc ipsum dictante, molestari et gravari valeant. Imo renovamus, confirmamus, volumusque et mandamus. Harum nostrarum Secreto Sigillo nostro, quo ut Rex Hungáriáé utimur, roboratarum vigore etTestimonio Litterarum mediante. Datum in Civitate nostra Vienna Austriae Die vigesima quarta Mensis Septembris, Anno Domini Millesimo Sexcentensimo Octuagesimo Sexto, Regnorum nostrorum Romani vigesimo octavo; Hungáriáé et reliquorum Trigesimo Secundo; Bohemiae vero Anno Trigesimo. Leopoldus m. p. (L. S.) Pelrus Korompay m. p. elect. Episcopus Nittriensis. Joannes Maholány m. p. 3. és 4. NB. Az 1690 és 1691-ik évi Egyezkedések. Nos infrascripfi Inclyti Comitatus Thurocziensis ab Una, Partibus vero ab Altera Liberae Regiae Montanar­­umque Primariae Civitatis Cremnicziensis Deputati Plenipotentiarii, damus pro Memoria significantes, quibus ex­pedit Universis, quod certa Controversia inter praelibalum I. Comitatum et ipsam memoratam Civitatem occasione utriusque Possessionis Turcsek in Comitatu attacto Thurocziensi existentis, ibidemque degentium Incolarum et Inha­bitatorum, jam hinc ab aliquot retroactis Annis vigente, ac easdem Possessiones Thurcsek Inclyto quidem Comita­tu pro Authoritate sua suique Magistratus Jurisdictione, in Numerum mediumque Portarum redigere, annumerare­­que, Universa item ct singula Onera Portalia sive ordinaria sive extraordinaria ad instar aliorum Locorum Rustica­­lium inter Portas connumeratorum illis imponere, easdem similium onerum proportione taxare, et ab illis exigere intendente; e converso autem antelatae Civitati Cremnicziensi tanquam Domino Terrestri earundem hospites seu In­colas nonnisi Lignarios, Tigillarios, Carbonarios, et id genus fodinarum Laboratores et Fossores esse, nullosque agros arabiles, aut alias Utilitates Oeconomicas habere, verum saltem ex Fodinarnm Cultura victum, amictumque eosdem quaerere, ac tam quidem de Lege Regni positiva, quam juxta antiqua ejusdem Civitatis Privilegia Liberta­tesque et immunitates tam per Divos condam Beatae Reminiscentiae Reges, quam per modernam Suam Majestatem Sacratissimam recentissime eatenus collalas Exemptionales et Protectionales Litteras ab omni prorsus non onere tantum, verum praeterea omni qualicumque et Inclyti hujus Comitatus et aliorum Jurisdictione exemptos et liberatos esse haberique volente, et asserente, ac sic consequenter ex eo, moderni Temporis onerosissimum portionale Onus, quod belli praesentis necessitate Sua Majestas Ssma per integrum Regnum Hungáriáé exigit, a dictis his possessio­nibus Thurcsek praestari haud permittente; Nos utrinque plena Potestate ad isliusmodi controversiam amicae conso­piendam exmissi Anno, Die et Loco infrascrip'is post multos factas invicem contentiones, altercationes, ut sua et Comitatus Integritas, et civitatis Libertas, Privilegiumque constet, ipsaeque Possesiones a corpore Terrae Thuro­cziensis Comitatus avelli ne videantur,a d exstinguendum insuper ulteriorum Dissensionum, fatigiorum et Expensa­rum fomitem manibus stipulatis conclusimus et accordavimus in hunc modum: Et primo quidem; Nos I. Comitatus Deputati Plenipotentiarii Nomine Comitatus Dominorum Praelatorum Ma­gnatum et Nobilium totiusque l niversilatis annuimus, ut juxta Clementem suae Majestatis Sacratissimae modernae, eidem Inclytae Civitati eatenus et quidetn specifice etiam quoad portionale onus datam immunitatem et Exemptionem antiquamque ejusdem civitatis Libertatem et Privilegia dictae duae Possessiones Turcsek ab omni reliquarum por-

Next

/
Thumbnails
Contents