1839-1840 Irományok 4. • Felséges Első Ferdinánd Ausztriai Császár, Magyar és Csehországoknak e' néven Ötödik Apost. Királyától szabad királyi Po'sony városába 1839-dik esztendei Szent-Iván havának 2-dik napjára rendeltetett Magyarország' Közgyülésének Irásai / Pozsony / Nyomattatott Belnay, Wéber és Wigandnál / 1839-1840

1840 / 153. ülés

153. Ülés írásai. Május 12. 1810. 293 Repraesentationem, qua petitum Comitatus Sümeghiensis ratione operationum fluvii Drav i correctio­­nalium scopo tutandae possessionis Heresznye, et eidem advicinantis plagae necessariarum, regni­­colariter provideri orantis, suis quoque precibus succolarunt, rescribi: Suam Majestatem Sacratis, simam finem in eum, ut sub praesidio peculiaris Comissarii Regii operatura Commissio, cui etiam individua Status militaris, et Supremae Directionis rei geometricae militaris interventura sunt, pro­posita projecta in facie loci mox expendat, et subversantes opinionum differentias conciliare stu­deat, — necessaria clementer ordinasse, et dum operatum ejusdem substratum fuerit, provisuram esse, ut quae ad tutandam cumprimis possessionem Heresznye inomisse necessaria comperta fue­rint, quo celerius reali etiam effectui mancipentur. In reliquo summefata Sua Majestas Sacratissima Iisdem Dominis Statibus et Ordinibus Regni gratia Sua Caesareo - Regia clementissime ac jugiter propensa manet. Per Sacram Caesaream et Regio-Apostolicam Majestatem Posonii die 11-a mensis Maji 1840. Matthaeus Stettner, m. p. (L. S.)---------mi in i — * 543-dik SZÁM ALATT. A’ büntető Törvénykönyv ’s javító rendszer kidolgozására országos Biztosságnak kiküldetésébe megegyező kegy. kir. Válasz. 7305 505 1S40. ' Sacrae Caesareae et Regio-Apostolicae Majestatis, Domini, Domini clementissimi nomine, Se­renissimo Archiduci, Reverendissimis, Reverendis, Honorabilibus, Spectabilibus ac Magnificis, Magnificis item, Egregiis et Nobilibus, nec non Prudentibus ac Circumspectis Inclyti Regni Hungá­riáé, et Partium C'dein adnexarum Dominis Statibus et Ordinibus, qui vel in persona, vel etiam ablegationis munere fungentes, nomine Principalium suorum pro praesenti, generali Diaeta Regni, per altefatam Suam Majestatem Caesareo-Regiam clementissime indicta, congregati sunt, benigne intimandum : In eo, ut scopo elaborandi de Institutis correctorio laboratoriis Projecti Deputatio re­­gnicolaris in cohaerentia eorum, quae §. I-o articuli medio demissae Repraesentationis Dominorum Statuum et Ordinum de 4-a Aprilis a. c. substrati cynosurae instar indicantur processura exmittatur, eademque simul id, quod penes erigenda hujusmodi Instituta, projectandamque meliorem carcerum coordinationem ad assequendum legalem poenarum scopum, addendamque Codici de Delictis in consequentiam articuli 8: 1827. elaborato in respectu practicae applicationis majorem etiam perfe­ctionem nefors desideratur, deliberet, et opinionem suam futuris Comitiis referat, altefatam Suam Majestatem Sacratissimam voto Dominorum Statuum et Ordinum benigne annuere, praeprovoca­­tumque Articuli projectum ad haec restringendum mox concertandum esse. In reliquo summefata Sua Majestas Sacratissima Iisdem Dominis Statibus et Ordinibus gratia Sua Caesareo-P.egia clemen­tissime ac jugiter propensa manet. Per Sacram-Cacsaream et Regio-Apostolicam Majestatem Posonii die 12-a mensis Maji 1840. Georgius Bartal, m.p. Ab extus. 7305 505 1840. Sacrae Caesareae et Regio-Apostolicae Majestatis Domini, Domini clementissimi nomine, Serenis­simo Archiduci, Reverendissimis, Reverendis, Honorabilibus, Spectabilibus ac Magnifi­cis, Magnificis item, Egregiis et Nobilibus, nec non Prudentibus, ac Circumspectis!. Regni Hungáriáé, et Partium eidem adnexarum Dominis Statibus et Ordinibus, qui vel in persona, vel etiam ablegationis munere fungentes, nomine Principalium suorum pro praesenti generali Diaeta Regni per altefatam Suam Majestatem Caesareo-Regiam clemen­tissime indicta, congregati sunt, consignandum. Ex Officio. Posonii. (L. S.) Országgyiil. Írásai IV. Kötet. 71

Next

/
Thumbnails
Contents