1839-1840 Irományok 3. • Felséges Első Ferdinánd Ausztriai Császár, Magyar és Csehországoknak e' néven Ötödik Apost. Királyától szabad királyi Po'sony városába 1839-dik esztendei Szent-Iván havának 2-dik napjára rendeltetett Magyarország' Közgyülésének Irásai / Pozsony / Nyomattatott Belnay, Wéber és Wigandnál / 1839-1840

1840 / 109. ülés

126 100 l lés írásai. Murtius 16-Áán 1810. benigne concessit, largiri Jurisdictionibus etiam, ut nimirum Repraesentationes suas altissimo Loco submittendas dehinc sola etiam apparare lingua hungarica possint. In uberius porro testi­monium praedeclaratae Suae in vota Dominorum Statuum et Ordinum benignitatis, altefatam Suam Majestatem Sacratissimam annuere, ut Consilium Regium Locumtenentiale non tantum Intimata, sed etiam Circulares suas ad cunctas Regni Jurisdictiones lingua hungarica dimittat; ut item Jurisdictiones ecclesiasticae cum Jurisdictionibus secularibus, et hae inter se perinde 'ntra fines Regni lingua tantum hungarica correspondere teneantur.— Quod nihilominus ad le­gum attinet textum: postquam auctoritati textus hungarici per ea, quae articulo 3: i83. consti­tuta sunt, ubertim, prospectum, et in casum etiam emergentis inter duplicem textum dubii debite provisum haberetur, summefatam Suam Majestatem Sacratissimam dispositioni Articuli lmjus et praevigenti adhibendae in benignis Rescriptis, Resolutionibusque Suis Regiis linguae latiuae usui benigne insistere. Rogandarum itaque legum Articulos, ad modum uti id postremis Comitiis factum est, utraque lingua substernendos, ac per Eandem quoque in utroque textu benigna sanctione Regia donandos esse. Quoad versionem Corporis Juris, cum caeteroquin ori* ginalis latinus textus legum, complexum ejus efficientium , nullo non tempore solum pro au­thentico haberi possit, exmittendae praevium in finem regnicolaris Deputationis necessitate non subversante; quantum ad reliqua : Summefatam Suam Majestatem Sacratissimam altissimis Ju­ribus Suis in nexu Articuli i6: 1723. salvis, benigne disposituram esse, ut Camera Regia Hun­­garico-Aulica cum Jurisdictionibus patria scribentibus lingua, eadem correspondeat, ad haec: ut Expeditionum capitularium ingressus et conclusio lingua hungarica adornari debeat, matricu­lae vero etiam in locis, ubi sacri ad Concionem sermones idiomatJ hungarico non habentur, post triennium a conclusione praesentium Comitiorum computandum lingua hungarica ducan­tur, ac demum, ut dehinc sine discrimine religionis Parochi, Verbi divini Ministri, Capellaui, Cooperatoresque tales applicentur, qui cognitione linguae hungaricae imbuti sunt, benigne probare Suam Majestatem Sacratissimam. Propositione Dominorum Statuum, et Ordinum relate ad correspondentias inter hungaricas, et aliarum Augustae Domus Ditionum Jurisdictiones in eo facta, ut hae utrinque lingua latina foveantur, aeque benigne rati habita, tum hunc in finem, tum vero de eo quoque, ut sal vis principiis in Articulo 7: 1792. attactis linguae huugaricae co­gnitio etiam in confiniis provehatur; Praefecturae demum legionariae hungaricae cum Jurisdictio­nibus hungaricis lingua eadem correspondeant, Suam Majestatem Sacratissimam benigne provi­suram esse. Neqne renuere Eandem, ut rationes super manipulatione Cassarum regnicolarium» hungarica ducantur lingua; id tamen, ut rationes etiam privatorum non alias, quam si hoc adornatae idiomate fuerint, in judiciariam summi pertractationem valeant, quia dispositionem cum securitate jurium privatorum, spirituque Articulorum 13: 16S7. 53: 1725. aliarumque regni legum conciliari nequeuntem praesefert, admittere Altefatam Suam Majestatem Sacratis­simam non posse, Eandemque etiam relate ad provisiones, quoad processus causarum proje­­ctatas dispositioni Articuli 3: 1836. tanto magis insistere, quod nulla dubitet, Dominos Status et Ordines idiomali patrio ita consulere velle, ut debitam simul culturae linguae latinae Regno huic multiplici sane titulo utilis, et iniis quam maxime, quae ad Fora judiciaria attinent, du­ctu etiam Articuli 4 ^ §• 14-ti Maximiliani Decreti V.; Articuli item 16. §. 3. Decreti VI. pror­sus necessariae curam non dimittant. Inscriptiones sigillorum hungaricas expetentibus via Ar­ticuli 25: 1600. Jurisdictionibus, uti hactenus, ita dehinc quoque Altefatam Suam Majestatem Sacratissimam benigne delaturam. In respectu vero benignae Resolutionis snb postremis Co­mitiis elargitae, vigore cujus ex omnibus operibus in Hungária impressis exemplar unum eru­ditae Societati hungaricae obtingit, annuere Eandem, ut haec tabulis Legum inferatur. Quoad eam desiderii Dominorum Statuum et Ordinum partem, qua linguam hungaricam pro vehicu­lari in travlendis Scientiis idiomate stabiliri cupiunt; quum hoc ipsum salvis pro varietate scien­tiarum debitae institutionis rationibus, nec universira ,- nec secus, nisi re uberius deliberata de­cerni tuto possit, Suam Majestatem Sacratissimam hoc super merito Consilium Regium Locum* tenentiale benigne audituram, et ad propius explendum, quoadejus fieri potest, hoc Domi» norum Statuum et Ordinum desiderium congrua disposituram esse. De erigendis in Regno Prae­parandus propositum Dominorum Statuum et Ordinum postulatum Altefatam Suam Majestatem Sacratissimam jam praevenisse; quippe ut hae in locis ad scopum accommodis quo ocyus consur­gant, per Eandem jam benigne dispositum haberi. Denique dubitari non posse, partes etiam adnexas congruam Articuli 61: 1741. 58: 1790: et 18: 1792. rationem sua sponte habituras, quibus, ut modus addiscendae linguae hungaricae amplior suppetat, per erectionem plurium cathedrarum linguae, hujus benigne providendum, a proposita proinde legis circa easdem fe­rendae, dispositione abstrahendum venire. Atque haec esse, quae Altefata Sua Majestas Sacra­tissima in nexu praeprovocatae Repraesentationis Dominorum Statuum et Ordinum benigne re­solvit, et intuitu reliquorum Repraesentationis illius tenorum, ad Artie. 10: 1790/1. ac in nexu hujus editas benignas diplomaticas assecurationes, legesque, et de 26-ta Aprilis 1836. aliasque t-emel, atque iterum benigne declaratam mentem Suam provocando, in condendae

Next

/
Thumbnails
Contents