1832-1836 Irományok 1. • Acta miscellanea diaetalia annorum 1832-1835 / [s.l.] / [s.a.] / [1832-1835]
1. Oratio Suae Serenitatis Caesare-Regiae D. Regni Palatini ad Exc. Proceres die 19. Decembris 1832. habita
Nro. !♦ Oratio Suae Serenitatis Caesareo-Regiae D. Regni Palatini ad Exc. Proceres die 1Í). Decembris 1832. habita. Excelsi Proceres! Ifnin conclusis ante biennium Comitiis, hoc loco, Excelsos quoque Proceres valere jussissem, spe, quantum humanitus licuit certa, quae mihi praecipuo tunc atque gratissimo dicendi argumento erat, futurum esse tenebamus, ut intra unius anni spatium, statuta per Suam Majestatem Sacratissimam die, ad Generalem Regni Conventum, pertractandis speciatim operibus illis denuo congregemur, quae rebus patriis, salva principalium institutionum integritate, pro aevi nostri ratione ordinandis, atque ita ipsis Majorum placitis provido legis edicto amplius firmandis, dudum destinata, recentiori autem lege praecipiente, secundis etiam curis in dispensationem sumta et adparata fuerunt. Commnne hoc Regis Optimi Statuumque Regni desiderium interceperunt aliquantum gravissima mala, quae anno superiori Hungáriám etiam, admittente Divina Providentia, ob funestissime grassantem incognitum nobis morbum, tantopere affecerunt. — Nolo tristem publicae illius calamitatis memoriam uberiori adumbratione refricare; sed posteaquam e novo hoc aerumnarum genere, propitio inprimis eodem Supremo Numine, tum vero paterna Clementissimi Principis Nostri in afflictos fideles subditos Cura et Sollicitudine; sed et Regnicolarum, quod nunquam non testati sunt, vicissitudine pressis Concivibus promte succurrendi studio, et conflatis undique generoso animo subsidiis eluctati sumus, ea tantum modo spectanda duco, quae superatis rebus adversis, ad partes capiendi solatii referre possum.