1832-1836 Irományok 1. • Acta miscellanea diaetalia annorum 1832-1835 / [s.l.] / [s.a.] / [1832-1835]
10. Sermo Suae Celsitudinis Caesareo-Regiae Domini Regni Palatini post receptas Benignas Propositiones Regias ad Suam Majestatem Sacratissimam habitus
solum dispositione, sed ex augusta simul fiducia perficienda incumbit, eo ampliori studia nostra ducuntur incitamento, ut hanc ipsam tanti nominis fiduciam optime luisse collocatam probemus, altissimaeque de nobis exspectationi pro viribus satisfaciamus. * Sensa haec communia Cum memoro, praecipuam eorundem partem, quae Hungaros quidem universos, nos autem isto momento, quo solio Regio affundimur, multo adhuc vividius pervadit, praetermittere nullo modo possum. — Hujus interpretem igitur, tenui licet, internique affectus magnitudine longe inferiori adparatu acturus, hac etiam solertni opportunitate nequeo non reiterare, et ardentissima vota, queis pro longaeva Majestatis Vestrae Sacratissimae incolumitate, felicique Regimine corda nostra aestuant, — et exuberantis gaudii sensum, quo illud Dei ter Optimi Maximi beneficium proseqimur, quod in Majestate Vestra Sacratissima, amantissimum Populorum Patrem, tot inter noviora etiam pericula, salvum sospitemque servaverit; — dilectissimum vero Filium, Coronarum aeque ac Virtutum suarum Haeredem, Juniorem Regem nostrum, in summo, quod nuper ex nefario, et nunquam satis execrando scelesti hominis ausu, imminebat discrimine, propitiae nobis providentiae scuto protexerit. Dignetur Majestas Vestra Sacratissima, sincera haec Votorum et gaudii sensa, pro innata Clementia, benignissime suscipere; ac univ-ersos Status et Ordines Regni Hungáriáé, partiumque adnexarum, una mecum, porro etiam altissima Gratia, paternoque affectu complecti. \ » Typis haeredum Belnay, inforo Principali Nro 15.