1832-1836 Irományok 1. • Acta miscellanea diaetalia annorum 1832-1835 / [s.l.] / [s.a.] / [1832-1835]
8. Sermo Suae Majestatis Caesareo-Regiae occasione traditarum benignarum Propositionum Regiarum ad SS. et OO. Regni in Palatin Primatiali habitus
r As Sed vero harum etiam virtutum domestica in Majoribus praefulgent exempla, qui avitam Constitutionem aerumnosis quibusvis Saeculi« feliciter conservarunt, Posterisque illibate transmiserunt. Et hoc illud est debitum sempiternum, quod ita reddendam, meritis illorum vicem postulat, ut hac, quae Vobis obtigit, Patriae consulendi opportunitate usi, quam abAntenalis accepistis reipublicae recte constitutae gloriam, prosperitate ejus, novis, qúa parte opus est, providisque legibus firmata, Nepotibus relinquatis majorem, ac locupletiorem. Atque haec Regiarum quoque curarum Nostrarum et laborum metam constituit. Cujus Nostri in Vos studii, intentionumque Nostrarum puritatis conscii, fidenter asseveramus, gravissimum opus boc, tum demum ex vera utilitate publica eventurum esse, si has ipsas intentiones Nostras in salutem, incolumitatem, ac efflorescendam percharae Nobis Gentis directas, prompte et filiali cum fiducia secundaveritis. Patris haec ad liberos, quos felicissimos cupit, verba sunt: \ estrum vero Domini Status est, ut haec uberes fructus ferant, providero. (u Hac spe freti, consignamus Dilectioni Vestrae benignas Nostras Propositiones Regias, ex quibus fideles Status et Ordines Mentem Nostram uberius intellecturi sunt, quos Gratia el Clementia Nostra paterne complectimur.-Typis haeredum Belnay, in foro Principali Nro 15.