1832-1836 Irományok 7/2. • Felséges Első Ferencz Ausztriai Császár, Magyar és Cseh Ország Koronás Királyától Po'sony szabad királyi várossába 1832-ik esztendőben, karácson havának 16-ik napjára rendeltetett Magyar Ország' Gyűlésének Írásai. / Po'sony / Nyomattatott Wéber, Belnay és Landerer'nél / 1832-1836
464. ülés
587 nec non Prudentibus ac Circumspectis Inclyti Regni Hungáriáé, et Partium eidem adnexarum Dominis Statibus et Ordinibus» qui vel in persona vel etiam ablegationis numere fungentes nomine Principalium suorum pro praesenti generali Diaeta Regni, congregati sunt, benigne intimandum: Cum in iis, quae Se ad modalitatem alimentationis militiae inde a Condito articulo 8-0 1715 hucdum adbibitam referunt, debite pertractandis, haud alia mao-ia opportuna iniri ratio possit, quam si negotium hoc ex professo, et quod Domini Status et Ordines in novissima sua de 24-a Áprilisa, c. Repraesentatione ajunt, omni ex obtutu pensitatum, et in deliberationem sumtum fuerit, ab hoc quidem gerendi negotii hujus systemate, summefatam Suam Majestatem Sacratjssimam adeo non esse alienam, ut, quod ex benigna Resolutione ejus de 13-a currentis patet, ipsa potius benigne agnoverit, clarae articuli 67: 1791, dispositioni sic demum quam maxime satisfieri posse. Ut proinde regnicolaris ordinetur Deputatio, quae data necessaria compilet, et cum militaribus individuis per Suam Majestatem Sacratissimam scopo suppeditandae requisitae Informatienis eo destinandis, conferat, id prorsus ex mente summe* fatae Suae Majestatis Sacratissimae esse; atque Eandem benigne una annuere, ut eadem Deputatio, deutriusque tam stativa tenentis, quam transeuntis militiae alimentationis modalitate, inquarterisatione, et quae his arctiori nexu junguntur, deliberando, de maxime accomoda, et aequanimi provisionis militiae modalitate consilia ineat, opinionemque suam, habita etiam ad praegressos in rem hanc tum comitiales, tum regnicolariumDeputationum tractatus re* flexione,meritum hocin pleno complexusuo, exhausturam, futuris Comitiis inomisse referat. In horum itaquenexu summefatam SuamMajestatem Sacratissimam, redactionem recenter propositi per Dominos Status et Ordines §-i 6-ti benigne probare; etsi vero huic ipsi quoad negotium illud iu toto suo complexu ad pertractationem regnicolaris Deputationis releganti provisioni id futurum erat maxime consentaneum, ut quod novitus addendus §-us 7-us de condescensions militaris immunitate habet, ad tempus assumendi, quod in futuris Comitiis, per eandem regnicolarem Deputationen! exhibebitur, operati, dilatum fuisset, non tamen refragari Suam Majestatem Sacratissimam , ut tam 7-us penes addendam in ea hujus parte, qua de futura Comitiorum dispositione sermo est, altissimi annutus mentionem, quam recens propositi 9-us et 10-us §-i, eodem de caetero , quo altissimae approbationi Suae substrati habentur, cum tenore, Legum tabulas ingrediantur. In reliquo summefata Sua Majestas Caesareo-Regia Apostolica Iisdem Dominis Statibus et Ordinibus Regni gratia Sua Caesareo-Regia clementissime ac jugiter propensa manet. Per Sacram Caesaream, Regio Apostolicam Majestatem Posonii die 28. meusis Aprilis 1836. Georgia* Bariul in (L. S.) Acfa Sessionis J(? 1. — 28. slprú. Or. Gy. írásni. VH. Keilet. 4