1832-1836 Irományok 3. • Felséges Első Ferencz Ausztriai Császár, Magyar és Cseh Ország Koronás Királyától Po'sony szabad királyi várossába 1832-ik esztendőben, karácson havának 16-ik napjára rendeltetett Magyar Ország' Gyűlésének Írásai. / Po'sony / Nyomattatott Wéber, Belnay és Landerer'nél / 1832-1836

1832 / 231. ülés

eam esse Suae Majestatis Sacratissimae benignam mentem, ut sectio 1-a hu­jus paragraphi ita enuncietur „nonam, nisi eadem ex prae vigente hactenus usu in aequivalenti praestaretur, aut plane immuni­tas praestationis hujus stipulata haberetur, aut usu veniret, ex omnibus terrae nascentiis, intravillano duntaxat et pratis sessionalibus a desumtione nonae ultro exceptis, tenetur colo­nus Domino suo in natura praestare.“ — In Sectione 3-a finalibus, quae sic habent; „caetcrurn ubivis, nisi conventio inita fuisset, praevigens usus observabitur, sequentia substituantur: „Cae te­rűm ubivis, nisi conventio inita fuisset, praevigens usus, et si­gnanter etiam in Comitatibus Temes, Torontal et Krasso, quoad industrials» seu extras e ssionales fundos, pro quibus a singulo jugero, annua sic dicta industrial is taxa triginta cruciferorum dependitur, nec non quoad fructus hortenses, caules, item et alia producta, quae hucdum a praestatione decimae exemta sunt, deinceps quoque observabitur“ His demum subnectatur distin­cta sectio sequenti tenore „Relate autem ad de sumpti on em harum praestationum Dominis terrestribus et subditis liberum erit super certa seu in grano puro, seu in grano et stramine simul pactanda quantitate vel alia quacunque ratione, sola terrarum partem constitutivi sessional is efficientium excisionis in natu­ra conditione per expressum excepta, conventiones aut in sin­gulos, aut in plures annos inire“ Sectio 1-a dehinc 5-a futura; sequen­ti ratione redigatur: „Circa linum et canabes, praevigens usus etc. etc. confirmatur eo diserte subjuncto, quod in locis illis in qui­bus hucdum filatura viguit etc. etc. liberae colonorum optioni determinandum relinquatur, Filatura, ubi canabes et linum in terris Urbarialibus non coluntur exigi nequeunte. In Comitati­bus attamen inferioris Slavonia e filatura locum non habente, ibidem neca lino et cana b ibus, neque ab aliis ad sic dictam mi­norem decimam speetantibus etc. etc. desumi potest“ atque in hac praesentis §-phi sectione id etiam * quod in Coniitatibus Temes, To­rontal et Ivrasso filatura non vigeat, diserte exprimatur. De caetero in Sectione 5-a subin 6-a occurrens circa medium enunciatio „aut ubi sep­tima vel octava citra praestationem decimae hactenus usuve­­nit“ majoris claritatis causa hac ratione ,?aut septima vel octava ubi citra praestationem decimae hacteniis usuvenit“ immutetur. Quoad $-phum 3-um , sectionem ejusdem 3-aui sequenti ratione modificandam venire: „Vindemiationis tempus semper quidem per Dominium defi­gendum est, istud tamen in ejus determinio cavebit, ne Vini­­colae detrimentum patiantur, — de quo antevertendo provide­re adComitatus pertinet;iis in quantum in usu vindemiae tempus immediate determinandi praefuissent, in eo porro quoque re­lictis.“ 5. praemisso eo, quod subinserta Tabella hoc loco exmittenda, et solum velut acclusum adjicienda sit, de benigna mente Suae 31tatis. Ssmae. ita modificandum esse: ut sectio prima his formalibus enuncietur: „Quantum ad 10 * Acta Sessionis 231.— 31. Augusti. 39

Next

/
Thumbnails
Contents