1832-1836 Irományok 2. • Felséges Első Ferencz Ausztriai Császár, Magyar és Cseh Ország Koronás Királyától Po'sony szabad királyi várossába 1832-ik esztendőben, karácson havának 16-ik napjára rendeltetett Magyar Ország' Gyűlésének Írásai. / Po'sony / Nyomattatott Wéber, Belnay és Landerer'nél / 1832-1836
1832 / 148. ülés
MS, Vie:; írásai. i li falc Tráctatuuni-Comitialium componi nequeunt. His tamen ipsum tempus, experientiamque illam, quod salutari scopo Art. 7. 1723. 'gravissime officiant, remedium laturam sperantes, meliora praestolari voluimus. At vero, dum huic quam maxime spei insistimus, novum, nulloque hactenus exemplo cognitum ad notitiam Nostram perfertur temeritatis genus, legali voti libertate in licentiam versa, et pacis, bonique publici studio, praecipuis eorum, qui ablegationis munere in Comitiis funguntur, dotibus, moderatione item et gravitate, qua negotia publica agenda sunt, sepositis,per alterum Comitatus Barsiensis Ablegatum, enunciationibus in Sessione 5-ae Decembris 1833. in gravissimam corporis integrantem Comitiorum partem constituentis Injuriam prolatis, et Diario Comitiali insertis editum. — Quod dum hisce severissime damnamus, una pro eo, quo avitis Institutis contra quasvis aggressiones illibate conservandis, et in scopum praesentium Comitiorum, Nostro non minus, quam cunctorum fidelium Nostrorum perchari Nostri Regni Hungáriáé, et Partium adnexarum Regnicolarum desiderio cohaerenter provehendum , intenti sumus studio, Dilectionem Fidelitatesque Vestras serio hortamur, ut in curam conservandae Tractatuum Comitialium dignitatis, manutenendique boni ordinis pro munere suo incumbere, prae* -scriptumque legum, signanter in eo, ut de publicis cum moderamine ac gra-C * vitate, et sub silentio tractetur j undique observari facere noverint iis, qui dispositioni illarum porro quoque contravenire praesumerent, ad Sanctimoniam hujus debito obsequio recolendam mediis legalibus adstringendis. Quibus in reliquo Gratia et Clementia Nostra Caesareo Regia benigne, jugiterque propensi manemus. Datum in Imperiali Urbe Nostra Vienna Austriae Die 3-a Mensis Januarii Anno Domini 1834. Franciscus in. p. Comes Adamus Reviczky m.p. Georgius Bartal m.p. Ab cxlus. O .513 Vienna e Cancellaria Regia Hungarico-Aulica. Serenissimo Archiduci etc. (Ex OfFo.) P o s o n i i. \