1832-1836 Irományok 3. • Acta miscellanea diaetalia annorum 1832-1835 / [s.l.] / [s.a.] / [1832-1835]

1. Series nonnullorum Documentorum Urbem et Portum Fluminensem ad Regnum Croatiae immediate epectare evincentium

5 Atque in his ipsis Fideles Regnorum istorum Statuum, et Ordinum, et rationem Benignae nostrae Resolutionis satis intelligent, et Peculiarem nostram Maternam Solicitudinem pro incremento Boni Publici defixam, distinctum Regi­um nostrum favorem grati agnoscent; cum autem ad effectum Benigni hujus pro­positi illud necesse esse suapte intelligatur, ut praementionata accurata Conscri­ptio, et justa aestimatio quorumvis Districtuum, et Corporum in- et excorporan­­dorum ratione, atque modalitate in praemissis declarata suscipiatur, atque ideo Benigne nobis visum fuerit, pro executione, propositi hujus, fine nempe praede­signatae in-et excorporationis, atque Scopo instituendarum Conscriptionum, et aestimationum a parte respectivarum Jurisdictionum Commissarios tum juxta immediate praemissa, cum vero omni, quo meliore facilitandae manipulationis ratione instructos, et quidem ex parte Politico-Camerali Gubernatorem Flumi­­nensem Josephum Majláth, huicque adjunctum ex parte Politica Nicolaum Sker­­lecz Consilii nostri Regii Croatici Consiliarium, ex parte vero Militari, et quidem Generalatus Carlostadiensis Generalem a Posee, Generalatus autem Banalis ibi­dem Constitutum Brigaderium Generalem exmittere, fideles adeo Regnorum isto­rum Status, et Ordines, fine quo effectuandis Benignis his intentionibus nostris pariter per Deputatos suos intervenire, eosdeinque cum Commissariis nostris coo­peraturos denominare, et exmittere valeant, in unum congregandos, una Cle­menter jubere. % Eapropter quemadmodum pro eo, ac in his explicita Benigna mens, at­que Resolutio nostra Regia nonnisi circa optatum boni publici vehiculum, et quae­sitam diu pro utili, et Connnodo Regnicolarum accessionem versatur, ipsos pro­inde Regnorum istorum Status, et Ordines voti Compotes reddit, nullae dubita­mus, quin firma Spe tenemur, fore, ut Iidem Status, et Ordines in sumina ani­morum gratitudine suscipiant, agnoscantque Regiae nostrae, atquae maternae Be­nignitatis documentum isthoc, ita una nequid favorabilis hujus Benignae Resolu­tionis nostrae effectum inorari possit, signanter ne Exmissi Commissary Regii ex­­pectare debeant, fidelibus Regnorum istorum Statibus et Ordinibus Benignam mentem, et voluntatem nostram Regiam in eo pariter Clementer intimandam, in­­jungendamque duximus, ut duos omnino Deputatos suos ad executivain omnis isti­us Benigne suscepti in- et excorporationis Propositi operationem, ac proinde qui scopum hunc praeparare debet, Conscriptionum, ac aestimationum laborem pro Termino per Commissarios nostros Regios tempestive indicando, ac in iis, quae ad facilitandum Scopum conferre posse viderentur, sufficienter, atque Benignae Intentioni nostrae Consona ratione inviandos indubitanter exmittere non inter­mittant Iidem Regnorum istorum fideles Status, et Ordines. Quibus in reliquo Gratia, et Clementia nostra Caesareo-Regia Benigne jugiterque propensae mane­mus. Datum in Archiducali Civitate nostra Vienna Austriae die 5-ta Mensis Se­ptembris, Anno Domini 1777. Maria Theresia m. p. Comes Franciscus Eszter­­házy m. p. Josephus Jablanczy m. p. Locus Sigilli Regii. 3. Diploma Mariae Theresiae Comitatui Severinensi ex dissolutorum Maritimorum Regni Croat iae Comitatuum partibus Maritimis Urhequ e et portu Flu-2

Next

/
Thumbnails
Contents