1832-1836 Irományok 3. • Acta miscellanea diaetalia annorum 1832-1835 / [s.l.] / [s.a.] / [1832-1835]
1. Series nonnullorum Documentorum Urbem et Portum Fluminensem ad Regnum Croatiae immediate epectare evincentium
3 risum est Matti, nostrae illam, quae previae jam Benignae nostrae Resolutionis virtute statui, atque Jurisdictioni Provinciali obtigit, acquisitionem ea ratione locupletare, ut omnino perinde Portus Rnecari, Buccaricza, et Porto-Ree, quae Jurisdictioni Militari reservabantur, immediate Reg no Croatiae cum omni juxta viam Carolinam posita Colonia, et praehabito ibi Commerciali Districtu reincorporentur. Caeterum autem, quemadmodum Portus Buccari, Buccaricza, etPorto-Ree ad Jurisdictionem antelati Gubernatoris cum cohaerentia sua adjiciuntur, ita totus hic Districtus Commercialis, qui se juxta viam Carolinam porrigit, et omnis ibi Colonia, demptis duntaxat locis ad immediatam Commercialem manipulationem deservituris adeoque Jurisdictioni illi privative subalternandis per Cameram nostram Regiam Hungarico-Aulicam mox recipiantur, adeoque velut Bona Cameralia, quousque Nobis aliter disponere visum fuerit, respiciantur, proque talibus habeantur. Vicissim autem, siquidem per hoc Jurisdictioni Militari haud modicum decessurum sit; hinc tum pro recompensatione secundum id, ac justum , et aequum esse suapte intelligitur, cum vero ex subversante Altissimi Servitii nostri ratione, ob systematic!»» nempe Militaris Jurisdictionis, aique manipulationis nexi»», ac opportunam Communicationem, et denique, ut difficultatibus, et molestiis, quas Status Militaris iri inclavationibus hactenus habuisse exponitur, Certum, ac Stabile, infallibileque Remedium ponatur, informa Cambii Districtus Sztenichnyak , uua cum possessoriis Claustri Paulinorum Kamenszhoinensis, ita etiam ex respectu Subversantis inclavationis projectato per Consilium nostrum Au. Iae Bellicum in Confiniis Banalibus Bona Episcopatus Zagrabiensis atque ejusdem Capituli, et hujus quidem nominanter Sziszehiense, nec non Praepositi, atque Possessio Szunya ad Comitem Keglyevics Spectans; praeterea vero Districtus S zihelburgensis , nec non futura Libera, Regiaque Civitate Carlostadiensi, ipsa Arx seu fortalitium cum exscindendo pro usibus militaribus secundum Rationem Localis situs, adeoque rei possibilitatem, habitaque ad necessitatem militarem reflexione proportionate pomaerio, eidem Iurisdictioni, ac Statui Militari cedant, ac proinde illa ex Jurisdictione, in qua actu sunt Provinciali, ad militarem Jurisdictionem applicentur. Caeterum autem, siquidem pariter in Partibus Transcollapianis ad Constitutivum Comitatus Szeverinensis designatis, ac finem in eum per Comitatum Zagrabiensem resignandis inclavationes Militares praeexistant, ad has etiam, in quantum Partem Jurisdictionis Provincialis respicerent, ac ob hanc ipsam Causam recidere deberent, ex integro tollendos, res praeviae per localem Commissionem, exmittendos quippe Commissarios uberius investigetur, et Cognitione earum obtenta , modus accomodationis, earum intuitu, occasione eadem proponatur. Quod vero modalitatem eflectuandae omnis hujus Benignae Resolutionis attinet: praeindicati portus Buccari, Buccaricza, et Porto-Ree, nec non Bona Buccarana Commercialia per Statum Militarem, in quantum in horum possessorio actu constitueretur, mox, et citra dilaiionem, atque adeo primum, et ante omnia Jurisdictioni Provinciali, ac in Spécié Gubernatori nostro Fluminensi, qua simul Coinmissario nostro Politico, et Cameráli resignentur, intermedio autem tempore, quoad nimirum Militaris Status aequivalens suum obtineat, huic decedentes annui proventus ex aerario nostro Camerali bonificentur, pariter dein ad resignationem, et receptionem Civitatis, et Pontis Carlostadiensis, excisionemque 1*