1832-1836 Irományok 1. • Felséges Első Ferencz Ausztriai Császár, Magyar és Cseh Ország Koronás Királyától Po'sony szabad királyi várossába 1832-ik esztendőben, karácson havának 16-ik napjára rendeltetett Magyar Ország' Gyűlésének Írásai. / Po'sony / Nyomattatott Wéber, Belnay és Landerer'nél / 1832-1836

1832 / 2. ülés

Acta Sessionis I. 3 Occasione porro hac, Janitorum Regalium Magistri Viees-Gerens cum sibi Adjunctis, cointclligenter etiam cum Aulicis, quibus hujus Rei cura incum­bit, sollicitus erit, ut omnis confusio in In-et Egressu Capellae et Palatii prae­caveatur. * i Demum Sua Sacra Caesarea et Regio-Apostolica Majestas, praecedente cum Cruce Praelato, procedit ad magnam Salam et conscendit Thronum tribus gradibus a terra elevatum et panno obductum, sub Baldachino, cui a dextris in gradu Throni secundo, Agazonum Regalium Magister cum evaginato ense, in gradu autem Throni tertio, Caesareo-Regii Supremi Aulae Praefecti Viccs-Gc­­rens cum bacillo, a sinistris autem in tertio Throni gradu Supremus Aulae Mar­­schallus Caesareo-Regius, qua Supremi Camerarii Viees-Gerens, adstabunt. In plano pavimento a dextris Turmae Praetorianae Hungaricae Capifaneus, a si­nistris vero Generalis Suae Majestatis Sacratissimae Prostrates, locum occu­pabunt. Post haec Dominus Cancellarius Regius Hungarico - Aulicus, nativo Idiomate, benignam Intentionem Regiam, et motiva, quae ad illam secundan­dam conducunt, breviter recenset. Ipsa vero Sua Sacra Caesareo et Regio- Apostolica Majestas, latino Sermone, Status alloquitur. Deinde Consiliarius Regius Hungarico - Aulicus a latere existens, benignas Propositiones Regias scripto confectas et sigillatas antelato Comiti Cancellario Regio Hungarico-Au­lico exhibebit, hic vero easdem Suae Sacrae Caesareae et Regio-Apostolicae Majestati humillime consignabit, quas Sua Sacra Caesarea et Regio-Aposto­lica Majestas Suae Celsitudini Caesareo - Regiae Domino Archiduci Palatino tra­det, et Caesareo Regiam Clementiam universis Dominis SS. et 00. pollicebitur. Denique Eadem Sua Celsitudo Caesareo-Regia Dominus Archidux Pala­tinus nomine universorum Regni Statuum latino Sermone humillimam gratia­rum actionem peraget, ac Sua Sacra Caesareo-Regia Apostolica Majestas ex­­post cum Comitiva Suorum Primariorum Officialium et Magnatum in Retira­­dam se recipiet, Domini autem SS. et 00. e Palatio Primatiali in Sessionis suae locum reversuri, benignas Propositiones Regias publice perlegendas ex­audient, et demum absque ulla consultatione discedent. II. ÜLE S. SESSIO II. II. S Z Á M A L A T T. SUB Nro. II. • — 14,841. 1,801. A Kegyelmes Királyi Előadások. Benignae Propositiones Regiae. Sacrae Caesareae et Regio Apostolicae Majestatis, Domini, Domini Clemen­­tissimi nomine, Serenissimo Archi-Duci, Reverendissimis, Reverendis, Ho­norabilibus, Spectabilibus ac Magnificis, Magnificis item, Egregiis et Nobili-1*

Next

/
Thumbnails
Contents