1832-1836 Irományok 1. • Felséges Első Ferencz Ausztriai Császár, Magyar és Cseh Ország Koronás Királyától Po'sony szabad királyi várossába 1832-ik esztendőben, karácson havának 16-ik napjára rendeltetett Magyar Ország' Gyűlésének Írásai. / Po'sony / Nyomattatott Wéber, Belnay és Landerer'nél / 1832-1836
1832 / 4. ülés
n 4. Ülés írásai. 1 1 Nos igitur altissimis liis Intentionibus non minus, quam anhelis Concivium nostrorum Votis, Officiisque nobis incumbentibus satisfacere solliciti, primum quidem de basi, cui publica prosperitas tute superstrui valeat, consilia inivimus, ductu quorum filiali, ut oportet, cum candore in Paternum Majestatis Vestrae Sacratissimae sinum perferre cogimur, nos de iis, quae e Comitiis Anni 1830. medio humillimae Remonstrationis de dato 17. Octobris iteratim substrata fuere, et quae hic in accluso denuo demisse exhibemus, eundem prorsus sensum, illamque ipsam fovere intimam convictionem, quam Comitia 1825. in humillima Repraesentatione de dato 17-ae Aprilis 1826. manifestarunt, omnes nempe saluberrimas licet provisiones absque effectu ferendas esse, nisi Majestas Vestra Sacratissima propositos inibi modos acceptare, sanctioneque sua Regia firmatos posteritati transmittere dignata fuerit. Horum proinde intuitu Majestatem Vestram ferventibus exoramus precibus, dignetur praeallatis in materiis nos edenda favorabili sua Regia Resolutione post iteratas Remonstrationes tandem, clementer consolari, propositos attune modos acceptare, et a paritate eorum, quae in nexu praemissorum de administratione Salis maritimi Camerae Regiae Hungarico - Aulicae subordinanda, deque fodinis sulphuris Radobgyensibus in postremis Comitiis acta sunt, Legum Foederi benigne adnumerare, taliterque modos concedere, ut in pertractandis Benignis Propositionibus Regiis inoffenso pede progredi valeamus. Primum Benignarum Propositionum Regiarum punctum indicat Benignas Majestatis Vestrae Sacratissimae intentiones eo dirigi: ut pertractato a ni e reliqua Regnicolari in Urbarialibus Operato, quae inter Dominos Terrestres subditosque intercedunt correlationes positiva Lege determinentur, sicque Obligationibus, et Juribus reciprocis plene definitis, communi prosperitati consulatur: licet omnia ea, quae ad feliciorem plebis Contribuentis sortem conferunt, cum Majestate Vestra aemulo prosequamur studio, cnm tamen prosperitas haec non tam a regulatione nexus, qui inter subditos, et Dominos Terrestres intercedit, sit repetenda , quam principaliter a modo merendi, facultateque producta, et manufacta sua, citra indirectorum tributorum arbitrariam impositionem distrahendi; denique a regulando, quo nunc vel maxime premitur, militiae tractamento, prout et a defixione mensurae Operum publicorum per Contribuentes praestandorum, ac generatim ab iis, quae in Commerciali, et Contiibutionali - Commissariatico Operatis occurrunt, horum vero pertractatio per Benignas Propositiones Regias in longius, et indeterminatum tempus rejici videatur: nos Contribuentium saluti aprime, et plene tunc consultum iri convincimur, si praemisso Rei Commercialis Operato, mox Urbariale et Contribudonale - Commissariaticum in deliberationem sumserimus, et Altissimae Sanctioni Regiae ob arctum, qui iisdem inest nexum, junctim substraverimus. Quoad residua Benignarum Propositionum Regiarum puncta, sensum nostrum suo tempore demisse substraturi, Gratiae, et Clementiae Caesareo- Regiae devoti, homagiali cum subjectione perseveramus.