1830 Jegyzőkönyvek • Diarium Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8-vam Septembris anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis haeredum Belnayanorum / 1830

PRAEFATIO. G, loriose regnans Augustissimus FRANCISCUS I. Austriae Imperator et Regni Hungáriáé Rex Apostolicus, pro innato sibi erga fideles Hunga­­ros suos, eorumque avitam, seculorum diuturnitate sacratam Constitutio­nem clementissimo amoris affectu, adhuc vita comite illius vinculi, quo dilectissimus ejusdem Primogenitus Serenissimus Coronae Princeps Ferdi­­nandus cum Gente Hungara juxta fundamentales Regni Leges jungendus est, testis esse volendo, Ejus in futurum Regem et Dominum inauguratio­nem et ritu legali S. Regni Hungáriáé Diademate coronationem benignissi­me decernens; tam scopo hoc, quam ut revisio systematicorum Operato­rum in consequentiam art. 8» 1827. per Regnicolarem Deputationem denuo pertractatorum facilior reddatur, atque adeo objecta ad ea haud spectantia, Patriae tamen securitatem et felicitatem attinentia in antecessum pertracten­tur, in specie quo Legiones Hungaricae, velut longa annorum serie sup­plemento destitutae, ad efficacem finique respondentem statum reponan­tur, atque alia etiam negotia incremento honi publici accommoda et profi­cua pertractari valeant, praesentia Regni Comitia ad L. Regiamque Civita­tem Posoniensem pro die 8-va Septembris anni 1850. juxta subinsertas, ejus­dem objecta uberius designantes, B. Regales Litteras clementissime convo­care dignabatur. * *

Next

/
Thumbnails
Contents