1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830

Sessio 26

Act» Sess i őrt is 26. ralem aut opificium exercet, nisi spectatis loci circumstantiis necessarius es­­~ set, beneficio exemtionis aeque non gaudebit, c) Servi Nobilium reales an­nui et stabiles, unice laboribus et servitio Dominorum suorum incumbere obligati, in sensu legis Simpliciter eximendi; si tamen elusiones per id com-, mitterentur, quod imminenti Tyronum Statutione juvenes ad classem statui­­bilium pertinentes, eilugienda militiae causa, se Nobilium servitiis addice­rent, Jurisdictionibus imponitur, ut si fraudem in conducendis servitöribus observaverint, receptores ad extradandos tales , qui apud ipsos latere vo­luerunt, si ii nulla communis salutis reflexione habita, Magistratuali Re­quisitioni parere nollent, per efficacia remedia compellant, d) li, qui circa Metallorum culturam, se toto Anni tempore realiter et stabiliter occupant * unice e hujus laboris Mercede vivunt, et hoc ex obtutu a dica Gapitis im­munes sunt. III.) Modus quo vagabundi et qui ex una Provincia aut Jurisdictione ad aliam transeunt, statuendi. Vagabundus est, qui nec ratione fundi, aut fixi domicilii, nec ratione Parentum, aut alio simili Titulo pro stabili ad aliquam Jurisdictionem referri potest, et ideo hinc inde oberrans temporaneam tantum,moram trahit. Hujus­modi homines nunquam passualibus provisi sunt, ideo contra tales, qui absque passualibus commeant, praesumtio est, de vagabunda eorum conditione. Hinc igitur a) Vagabundus absqne passualibus oberrans, si pro milite aptus sit, statua­tur pro illa Jurisdictione j per quam intercipitur, salvo monente Jurisdictioni, ex (fua originem sumit, jure, eum , (fui secus fixum domicilium in gremio Juris­dictionis habens, unice fine evitandae Statutionis domo disparuit, reclamandi. b) Qui servitii causa ex una Jurisdictione ad aliam pene&passuales transeunt, ibi ad militiam non statuantur, nisi animum transeundi ad illam, in qua sunt, Jurisdictionem per matrimonium vel incolatum aut alia ratione, facto mani- 1 # festaverint; qui vero opificii causa pro determinato annorum numero aut ad definitum tempus pro laboribus penes passuales exeunt, illi pro militibus per Jurisdictionem apud quam commorantur, nec statui, nec conduci possunt; IV). De illis, qui se statutioni subducunt, aut resistunt. a) Illi qui se in Termino ad legendos Tyrones defixo subduxerint i ipso facto pro statuendis designabuntur, et ubi rediverint, militiae dabun­tur. b) Qui vero resistit, aut impedimentum ponit, ne quis ex conditione sua obligationi militandi obnoxius statuatur, si nobilis est actione Fiscali5 uno Termino decidenda conveniatur, ignobilis pro ratione delicti puniatur; V.) Media facilitandae Statutionis: a) Tyronum statutio et receptio mensibus hybernis perdgatur. b) Plura in Regno pro necessitate et commoditate assentationum, loca constituantur in 60 2"? i

Next

/
Thumbnails
Contents