1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830

Sessio 1

Acta Sessionis 1. 11 Regiae cum baculo, et Agazonum Regalium Magister evaginato ense; ante Suas autem Majestates Caesareo-Regias reliqui quatitor lleroldi, Viees-gerens Supre­mi Caesar eo-Reg i i Aulae Praetecti cum bacillo, et Supremus Aulae-Maresehal­­lus Caesareo-Regius, evaginato ense. Ad ingressum templi aderunt Primas, et reliqui Archi - et Episcopi, et alii etiam Infulati una cum Clero. Ibunt porro Serenissimi quoque Principes Caesareo-Regii Suis Majestatibus Caesarco-Regiis usque ad fores Ecclesiae obviam. Data per Primatem Pace ad osculandum , et aqua benedicta porrecta. Serenissimus coronandus Rex cum Serenissimo Archi-Ruce Domino Remii Palatino o in comitiva Episcopi Quinque-Ecclesiensis, et Casso vie usis, qua Eidem assisten­tium, procedet ad Sacristiam Capituli. Sua vero Majestas Caesareo-Regia cum Serenissimis Archi-Rucibus in Comitiva A.Episcopi Agriensis, et Episcopi Nitriensis ad Sacristiam superiorem. Pi o Sua demum Majestate Caesareo-Rcginali, cui Episcopi Veszpriniiensis et Vacziensis adjungentur, alius penes Sacristiam hanc praeparabitur et accomoda­­bitur locus, ambaeque Majestates Caesareae Imperiali Corona, ac Sua quidem Majestas Caesareo-Regia imperiali quoque paludamento induetur. Penes Suam Majestatem Caesareo-Reginalem istinc Suprema dumtaxat Aulae ejus Praefecta, et Rominabus Palatii in servitio constitutis remanentibus. Sub toto hoc ad Sacristiam itu audientur tubae et tympana, clangorque eorum tunc primo desinet, dum Suae Majestates Sacristiam ingressae fuerint. Tota comitiva Serenissimi coronandi Regis, prout et Suarum Majesta­tum Caesareo-Regiarum, huc intellecto etiam Nuncio Apostolico, quae easdem in progressu ad Sacristiam praecedebat, subsistet extra Sacristiam; solummodo 1). Primas conferet se mox ad Aram majorem, induendus veste, in qua Mis­sam celebrabit. In Ecclesia pro ambabus Majestatibus Caesareo-Regiis Thronus exstrue­tur ad cornu Arae dextrum. In medio Sanctuarii e regione Altaris Solium pro Serenissimo coronan­do Rege apparabitur. Pro Serenissimis autem Principibus Scabella; pro Nuncio denique Aposto­lico, uti Aurei Velleris Equitibus, Aulicis demum utriusque Sexus distincta Loca assignabuntur. Posteaquam Sua Majestas Caesareo-Regia Corona, et Paludamento Caesareo, atque Sua etiam Majestas Imperatrix pariter Corona insignitae fue­rint, ambae Majestates Caesareae simul, et semel ordine infra notato, assisten­tibus supranominatis quatitor Praelatis, ad Solium Imperiale procedent, ibique una considebunt. Procedetur autem oydine sequenti: Clero cum Cruce praecedente sequentur Camerae Caesareo-Regiae Fou­­rerii, Caesareo-Regii Camerarii, Consiliarii, Actuales intimi ac Ministri. Apostolicus Nuncius. Quatuor Heroidi. Vices-gerens Supremi Aulae Praefecti cum bacillo. Portatores Imperialium Clenodiorum scilicet: Sceptri Pomi. Pulvinaris pro Corona Imperiali quam Sua Majestas Caesareo-Re­gia Capiti impositam habet. Supremus Aulae Mareschallus nudato Ense. Serenissimi Archi-Duces Suae Majestates Caesareo-Regiae Coronis insignitae; ac Sua quidem Majestas Caesareo - Regia in Ornatu Imperiali in comitiva supranominatorum 1 Praelatorum.

Next

/
Thumbnails
Contents