1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830
Sessio 1
w toriani hungarici pedites, extus denique 12 viri coronalis Militiae comitabuntur; utrunique Rhedae latus singillativis triDus Famulis Aulicis in vestitu uniformi immediate stipantibus, praecedenteque eam parte Satraparum Caesareo-Regiorum. Magnates quatuor, et totidem ex Nobilibus, atque posteriores quidem hiper Personalem denominandi, aderunt, qui Cistam Coronae, et Gemuliorum tollent; e Cubili dicti Palatii Primatialis, in quo eadem Cista tradenda erit, ad Currum deferent, et subin rursus sublatam e Curru in Sacristiam deportabunt, quam Serenissimus Archidux Dominus Regni Palatinus, et duo Domini Conservatores sigillis suis obsigillabunt. Ad portas Templi Scti. Martini, ne tumultuose plebs et;Vulgus irruat, ordinabuntur penes Janitorum Regalium Vices-gerentem alii quoque Comissarii. Ad Portam Sacristiae duo Castellani, et ex militia Coronali duodecim constituentur, circa templum vero centum de regulari Militia, ibidem praesente, pro Custodia ordinabuntur. Ante adhuc horam Matutinam diei coronationis, suprafati Domini Comissarii Caesareo - Regii, praesentibus Dominis Conservatoribus et Statuum Deputatis Cistam aperiri, et Clenodia cum Corona ad Locum in Sacristia praeparatum collocari curabunt; Conservatoribus Coronae penes eandem remanentibus. Mensa ad partem Summi Altaris praeparanda veniet, ubi Paludamentum Regium, et'alia indumenta ponentur. Domini SS. et 00. Regni Hungáriáé hora ad id indicanda, ad Serenissimum Archiducem Dominum Regni Palatinum convenient, lllumque Domini Proceres ad Palatium Primatiale comitabuntur. Clero interea ad Templum proficiscente, ubi se Pontificalibus induent. Dominus Personalis vero cum SS. et 00. ad Templum Scti. Martini se conferent, ascendentque ad locum, Dominis Ablegatis more solito praeparatum; ne autem Dominorum Ablegatorum Servi intrent, ordinati Januarum Custodes attendent. Processio e Palatio Primatiali post horam septimam instituetur, praecedente media Centuria Cataphractorum Ordine sequenti: Procedent nempe: 1. Caesareo-Regii Agazones (gtnfpanter dicti. 2. Fourerii Aulici equites. 3. Famuli Magnatum, et SS. ac 00. pedites. 4. Famulitium Caesareo-Regium pedes. 5. Nobiles adolescentes servitio destinati ((JPelfnciben) cum sui Moderatoris Vices-gerente pedes. 6. SS. et 00. Magnates, Camerarii promiscue equites. 7. Consiliarii Intimi, et Ministri promiscue equites, quos tamen Famuli eorundem in liberiis existentes neutiquam comitabuntur. 8. Equites ordinis Coronae ferreae, ordinis item Leopoldi Imperatoris, Mariae Theresiae, et Scti. Stephani, horumque ordinum Commendatores pariter equites. 9. Equites Magnae Crucis praedictorum Ordinum, prout etiam equites aurei velleris cum Colana Ordinis onmes equis insidentes. 10. Regius Hungaricus Heroldus in suo Vestitu, apposito hungarico pileo, elevatoque baculo, eques. 11. Magister Curiae, cum baculo, eques. 12. Serenissimus Archidux Dominus Regni Palatinus, solus, eques. 13. Episcopus Crucem Apostolicam deportans ad dextram. 14. Agazonmn Regalium Magister, evaginato Ense ad Sinistram» eques, et hic quidem nudato Capite. 15. Serenissimus coronandus Rex in Vestitu hungarico, equo insidens, stipatus ab utrinque 12 Nobilibus Hungaricis Praetorianis, pediti-5 Acta Sessionis 1. 9