1825-1827 Irományok 3. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 223. ülés

l3o2 523. ÜLÉS ÍRÁSAI. se Jure formare contendit, expressio: „ab effectu imputationis recedunt^ re­dundare videtur, ac proinde clarius longe per id Regnicolarum intentionem ex­primi: ,.quod Status et Ordines ab imputatione, et quidem|gravibus per Suam „Majestatem Sacratissimam adductis motivis permoti recesserint.v Ad Articulum VIÍ. Declarationi illi: „quodsi Comitatus semet quaqua „ratione gravatos sentirent, salva hoc quoque in casu mutua Comitatuum Cor­­„respondentiaJ* verba illa: „hoc quoque in casuJ' ultra sensum Repraesentatio­nis sub dato 20. Januarii 1826. submissae, adjecta apparent, in hac enim Sta­tus Regni penes gratiarum actionem pro interventa benigna Resolutione Regia, ita se exprimunt: „quod vola sua benignae menti Regiae et Resolutioni Anno 1792. ad Comitia Regni dimissae confoimi ratione peculiari Articulo compre­hensa, altissimo obtutui substraturi sint, praeprovocata vero Resolutio de hoc casu nihil continet. Ad Articulos Vili IX. X. XT. XII. et XIII. nulla reflexio. nvt Ex praemissis ubertim perspecturi sunt Inclyti Status et Ordines, Re­flexiones circa propositam per eos attactorum Articulorum redactionem sub­versantes et expositas, ejus esse indolis, ut nisi congruis modificationibus re­leventur, ipsorum Articulorum acceptatio graves difficultates passura sit, ad quas removendas etiamsi tempus suppeteret, votis corresponded successus spe­­rari vix posset. A • <rs .•••-­Hac itaque ex consideratione, et quia relate ad Articulos III. IV. V. el VII. in redactione Regnicolaris Deputationis praecipuae ex adductis Refle­xionibus declinatae forent, nihilque eorum neglectum observetur, quae prae­stituto scopo, ad Legem videlicet talem condendam subserviunt, qua Poste­rorum securitati non minus, quam tranquillandis Regnicolarum animis prospe­ctum sit, ea esset opinio Excelsorum Procerum: ut attactorum Articulorum Hl. IV. V. VI. et VII. redactio, prout haec per Deputationem Regnicolarem proposita est, adoptaretur, quoad eaeteros autem Redactio expositis reflexio­nibus accomodaretur. Probe recordantur Excelsi Proceres, quod in redactionem memoratorum Articulorum III. IV. V. et VII. praeviis Tractatibus stabilitam, utraque Ta­bula coaluerit, adeoque haec Conclusum Diaetale redoleat, non existimant tamen circumstantiam hanc desiderio eorum obstare posse, ab eo enim tem­pore, quo tale conclusum intervenit, per Tractatus in subversanti merito con­tinuatos, silus rerum in pluribus respectibus alteratus est, et ex hac ratione, quae antea fusius exponenda videbantur, nunc modificationem talem, quae salvis essentialibus rogandae Legis conditionibus, propositiouem acceptabilio­­rem redditura est, ct mutatis intermedio tempore adjunctis, magis congruit, minime refugiunt. tn > . futniuk fcouisw.;» y .c Excelsi itaque Proceres fiducialiter atque impensissime requirunt in­clytos Status et Ordines, ut desiderio eorundem ad certius assequendum com­munem

Next

/
Thumbnails
Contents