1825-1827 Irományok 3. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 271. ülés
ACTA SESSIONIS CCLXXI. functum, consideratione insignium de Hege et Patria meritorum, iideliumque servitiorum, Status et Ordines concordibus votis elegerunt, et confirmarunt. — Oui post Confirmationem .Regiam Decretale superinde Juramentum coram Altefata Regia Majestate, et Statibus ac Ordinibus Regni deposuit. Antelati proinde Pauli condam Almásy Successores, piout et Raro Ignatius Eötvös super resignatione Clavium , ad Coronam spectantium, quieti et absoluti redduntur. Articulus IIÍ. De conservandis in suo vigore Legibus Fundamentalibus. Ad tollendam Statuum et Ordinum de conservandis in suo vigore Legibus Fundamentalibus, sollicitudinem, ex praeteritis eventibus ortam, quorum effectus caeleroquin jam benigne sublati sunt: Sua Majestas Sacratissima de eo plene persvasa, quod felicitas Regis et Regni, exacta Legum observantia et incolumitate nitatur, atque si Juribus seu Regis, seu Regni Statuum quidpiam decerpatur, Legum, et Legalis Regni Systematis Compages, Seculorum usu roborata, subruenda sit, benigne declarare dignata est: quod praecipuis accenseat curis, Constitutionem Regni hujus, Inaugurali suo Juramento firmatam, omni tempore tueri et conservare, ac ideo etiam Articulos 10. 12. et 19. 1790/1. tam ipsa constanter observatura, quam per alios observari factura sit. Ouam benignam assecurationem , e tenerrimo Suae Majestatis Sacratissimae in Legum observantiam studio profectam, Status et Ordineshomagiali devotionis. et gratissimi animi sensu suscipiunt. Articulus IV. De Articuli 19. 1/90/fi. dispositione semper exacte observanda. Sua Majestas Sacratissima Status et Ordines securos reddit, quod materia Contributionis et Subsidiorum cujuscunque nominis, seu in Aere, seu in Naturalibus, aut Tvronibus, a Diaetali Tractatu, quorsum hanc, juxta claros Articulorum 8. 1715. et 19. 1790/1. tenores spectare »?6I ultro agnoscit, salva duntaxat quoad Contributionem Articuli 8. 1715. in Articulo 22. 1741. uberius declarata dispositione, in nullis extraordinariis etiam casibus avocanda sit — neque cum eadem Contributione,relate ad speciem et quantitatem, Comitialiter determinatam , quaepiam extra Diaetam mutatio suscipienda, verum haec, prout ab una Diaeta ad aliam, in Comitiis Regni determinata fuerit, ita exigenda veniat. Articlus V. De Comitiis r/uovis Triennio inomisse celebrandis. Diaetarum celebrationem salutis prosperitatisque Regni maximum esse vehiculum, et tollendorum ac antevertendorum Gravaminum salutare remedium constiLuere, usus et experientia Seculorum comprobavit; proinde Sua Majestas Sacratissima Status et Ordines securos reddere dignatur: se illa, quae Legibus Regni, et nominanter Articulo 15.1790/1. de Comitiis celebrandis constituta sunt, ad effectum inomisse deducturam esse. Articulus VI. De Hestantiis Contributionalibus et Impu~ tatiune. Restantiis Contributionalibus tam iis, quae adhuc a tempore 1-mam Novembris 1822. praecedente exhaererent, quam iis, quae a 1-ma N ovembris 1822. usque f-amNovembris 1825. enataesunt, per Suam Majestatem pro cessantibus declaratis, Statibus vero et Ordinibus hoc Suae Majestatis SacratissimaeLegum observantiae studium et in Contribuentes benignam sollicitudinem, homagiali devotione, et gratissimi animi sensu suscipientibus, a sollicitatione Imputationis praescissum est. Articulus VII. De Degni Conscriptione pro adjustatione Portarum deservitura. Status et Ordines benigne annuente Sua Majestate Sacratissima decreverunt: utConscriptio Regni, pro clavi Rectificationis Portarum deservitura, juxta Ideam Diaetaliter stabilitam, mox terminatis praesentibus Regni Comitiis, per cunctas Regni Jurisdictiones peragatur, affuturae Diaetae reportanda. X 2 S- 1-