1825-1827 Irományok 3. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 250. ülés
25o. ÜLÉS ÍRÁSAI. bus, inter numerum et constitutivum Sessionum intravillanarum OppidAi szaló, et Possessionis Belso-Bots momentosa disparitas haud subversari observetur, certa porro et praecisa caeterorura Contributionis Objectorum de Anno in Annum variantium ( prout sunt Inquilini, Pecora Jugalia,hisque consimilia) exaequatio, calculum quoque fugiat. — Hinc Attentione Regnicolaris Commissionis eo etiam palmarie extensa, quod in Concambiatione diversorum locorum, maleficiorum quoque et beneficiorum loco adnexorum, aequa ratio haberi debeat, jam vero Principio illo, quod transennalis et stationalis loci cujuspiam status, teste communi Jurisdictionum experientia, reipsa praegravium et maleficium indubie importet, maleficiumque hoc non solum ipsa loca trausennalia et stationalia feriat, sed in totam quoque Contribuentium Jurisdictionis publicae Massam, onus rebonificationis Deperditarum Militarium ferre obligatam dimanet, nec indagatione, nec demonstratione indigente, peculiari porro illa circumstantia, quod ob vigentem circulantis pecuniae penuriam, depressumque Naturalium et Productorum pretium, regulamentale Naturalium transenuanti Militiae administratorum pretium, de praesenti cum pretio forensi in meliori bilance stare dignoscatur , singularem quampiam reflexionem eo minus excitante, quod modernus rerum status facile variari poterit, exiguumque emolumentum illud (si nomenclationem hanc promereatur) quod in Plebem Contribuentem nunc ex incidenti superius attacto promanat, cum prae vigente, et in futurum etiam, tempore cumprimis erumpentis, aut diutius ferventis Belli certe recursura enormi Deperditarum Militarium quantitate, nulla proportione jungatur; sors Contribuentium Comitatus Borsodiensis, si Oppidum Aszaló , velut Locus hucdum trannsennalis et stationalis ad Comitatum Abaújváriensem applicabitur, certo certius alleviamen, ex eodem vero capite sors Contribuentium Comitatus Abaújváriensis novam stationem transennalem recipientis, novum oneris publici fontem nactura erit, quin Oppidi Aszaló receptio eo e respectu, quod in Territorio Aszalóviensi in ductu Capitalis viae Militaris Postalis et Commercialis situato, in extensione longitudinis 24OO circiter Orgiarum Viennensium, praeter gratuitam manualiam currualiumque operarum suppeditatiouem, sumptibus notabilioribus Aggeres exstrui debeant, Contribuentes Comitatus Borsodiensis a supportatione oneris hujus publici immunes pronunciab.it, idemque illud onus ipso concambiationis facto, in Contribuentes Comitatus Abaújváriensis transvestiet, situs demum Possessionis Belso-Bots, a ductu viarum Militarium et Postalium remotior, obque id ipsum hoc in puncto beatior, nec transennantis Militiae accommodationis, nec Aggerum exstructionis necessitatem inducet, praestabilito hisce eo, quod Regnicolaris Commissio indilate necessariam Portarum amborum Comitatuum Kectificationem, prout et Fundorum Nobilitarium ad casum Insurrectionis et Subsidii legalem ordinandam adjustationem , in proximius indicendis Regni Comitiis districtim sollicitatura, quin imo recommendatura quoque sit; ea Lege, quod non obstante eo, quod compluribus incolis Aszalóvieusibus, per exortum die 7. Mensis Junii a. c. fatale Incendium damnificatis, hi a solutione Contributionis e publica Coinitacus Borsodiensis determinatione, spatio triennii immunitati i5S4