1825-1827 Irományok 3. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 250. ülés

<z5o. ÉLÉS ÍRÁSAI. „latus quaqua ratione impediatur.“ Relate ad Altissimam ordinationem hanc Statusét Ordines, quibus inviolabilium legalium Jurium Dominalium» liber­tatis Commercii/ Plebisque Contribuentis conservatio, aequa ratione curae cordique est, Suae Serenitati Caesareo-Regiaeet Excelsis Proceribus hisce in­genue manifestandum habent, quod siquidem Consilium R. L. H. ductu Arti­culorum 102. 1723. et 17. 1741. ad procurandam Regni Legum efiectuationem essentialiter obligaretur, benignum porro Urbárium Articulis 35. 1791. 3. 1807. et 9. 1808. sub expressis ibidem conditionibus et cautelis, praescissis item quibusvis innovationibus acceptatum esset, Commercium porro Colonorum, quod ex praescripto Urbarii signanter Puncti 7 §. 3. et 4. liberum esse debet, nimium quantum restringeretur , multifariae itaque et noxiae illae sequelae, quae praeprovocata normatíva regula in subsistentiam Plebis Contribuentis, Commerciumque publicum indubie dimanuturae sunt, providam eamque ocvo­­rem Legislationis dispositionem eo a fortiori deposcerent, quod securitati Ju­rium Dominalium ia objecLo etiam Educillationis Vinorum, Lege, praevarica­toribus poenam liberae Vinorum horum Confiscationis irrogante, sufficienter prospectum habeatur, modalitás autem per dirigens Dicasterium praescripta, Juribus proprietatis, Industriae et Commercio vincula, Legibus et Urbario ignota injiceret, quodsi demum vasa Jurisdictionatorum Dominalium continuo sub Sigillo Dominali asservari, et in casibus degustationis, repleturae, pur­gationis, subitaneae item Circulorum ruptionis, Ofliciales Dominales, interdum in locis, pluribus Milliaribus distantibus ordinarie habitantes, accersiri praeci­perentur; effectuationi modalitatis hujus praeter continuas incommoditates, persaepe ipsa etiam practica impossibilitas obstaret, Jurisdictionatis denique Dominalibus, laeta, quae secus semet obtulit, distractionis Vinorum suo­rum occasio, alias haud ita facile recurrens, identidem praecluderetur, quin iisdem proprietatum eiiam suarum discrimen continuo immineret , favores denique, qui respectu Quaestus per benignum Urbárium tribuuntur, restrictio­ne per altissimam Resolutionem hanc decreta, suapte evanescerent: Gravamen hoc Suae Majestati Sacratissimae humillime eoque subjuncto proponendum esse existiment, ut circa ea, quae puncto praecitati Intimati 5. attacta et di­sposita sunt, sistenda, universimque sufferenda, clementer annuere dignetur. i5;a CCCCI-dik

Next

/
Thumbnails
Contents