1825-1827 Irományok 3. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 250. ülés

ACTA S EisSlUW lb CCL. Quod vero Terminum futurae Diaetae concernit, Status et Ordines e tenoribus benignarum Resolutionum de dato 23. Novembris Anni 1825. et 9. Aprilis Anni 1826. plenam spem de ratihabendo per se projectato Termino fo­ventes, licet quidem praesentem benignam declarationem Regiam, qnamedian­te Sua Majestas Sacratissima etiam ante propositum tempus semet Comit ia Re­gni convocaturampollicetur, demissa cum gratitudine recipiant; fatentur nihilo­minus adjectam Regiae huic Declarationi restrictionem illam, in cujus nexu praememoralus Terminus a consummatione Regnicolaris Conscriptionis et De­­putationalium Operatorum quadamtenus dependeret, cum manifesto Articuli 15. 1790/1. dictamine componi haud posse, atque ideo propositum futurae Diaetae Ter­minum nova Repraesentatione mediante humillime urgendum esse censent, eo per ex­pressum addito: quod si projeclata per eosdem prima Novembris Anni 1329. loco altissimo non adoptaretur, et insperata quaepiam circumstantia Suam Ma­jestatem Sacratissimam in convocandis ante hunc Terminum Regni Comitiis impediret, tunc Status et Ordines eo non öbstante, quod forsan Regnicolaris Conscriptio, aut Operata Deputationalia necdum sint consummata, legali Diaetae Termino inhaerere debeant, iliumque per Suam etiam Majestatem Sa­cratissimam observandum esse nulli dubitent. 1669 CCCXCVlII-dik SZÁM CCL-dik ÜLÉSBEN. A5 Ludovicea Katonai Academiának felállítása Tárgyában közbe jött Kegyel­mes Királyi Válasz eránt való Izenetjek aJ Statusoknak. • * Nro. CCCXCVIII. in SESSIONE CCL. Nuncium Statuum et Ordinum relate ad benignam Resolutionem Regiam, in negotio erigendae Militaris Academiae Ludoviceae editam. Die 14. Julii 1827. Nuncium Inclytorum Statuum et Ordinum relate ad erectionem Academiae Militaris Ludoviceae. Intellecta relate ad Institutum erigendae Academiae Militaris Ludoviceae, sub dato 4. Julii a. c. declarata mente Re<ria, Status et Ordines sui muneris esse reputant, ut pro manifestato in eadem paterno Suae Majestatis Sacratissimae in Gentem ac signanter Juventutem Hungaram allectu, demissa illorum gratitudo speciali Repraesentatione mediante exprimatur. —- Una vero censent concer­nentem Regnicolarem Deputationem eo esse inviandam, ut e praelibata beni­gna Resolutione projectum Articuli elformet, idque Regni Comitiis quauto­­cyus exhibeat. j 409 CCCXCIX-dik

Next

/
Thumbnails
Contents