1825-1827 Irományok 3. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 224. ülés

acta sessionis CCXXIV. negabili facto superstrufcti, labefactaret potius, quam secundaret. — §. primus contradictiones involvit, declarat enim conditioni tertiae Diplomatis satisfactum esse; ubi tamen subsequo §. 3. recte hujus diplomalicae Conditionis plenarius efFectus adurgetur. Collidit porro cum Repraesentatione Statuum , quia prae­cipuum Petiti meritum, ut quippe reincorporationes dehinc illico et effective fiant, nequidem memorat.— §.2. qui tantummodo verba Resolutionis Petito Statuum e diametro adversa complectitur, si non praejudiciosus, adminus certe otiosus esset. — Contextus denique §. 3. partim modum, qui in stylo condendarum Le­gum pro dignitate Legislationis observari debet, excedit; partim vero ipsam conditionem diplomaticam , quae vigorem suum a Resolutione Regia non potest repetere, multum labefactaret. Quae omnia sufficiens argumentum praebent Statibus et Ordinibus, ut a redactione hujus Articuli penitus supersedeant, et illam in conformitate manife­stati sub dato 17. Aprilis 1826. desiderii sui perficiendam, in ulterius reservent. Ad Articulum II. Dum Status et Ordines Rem Monetariam in sensu praee­xistentium Legum tractari, adeoque ligám etiam et cusionem Monetae non secus, quam in Regni Comitiis decerni petiissent, mens eorum ne a longe fuerat illa, ut a formalitate tali, cujus observamen inter reliqua Puncta incidentaliter po­stulabant, seu legalem suum in Rem Monetariam influxum, seu Regni hujus in­­dependentiam repetant. Quum itaque Resolutio Regia praetermissis legalibus atque gravissimis hoc in objecto propositis Statuum Postulatis, semet ad procu­denda solum Insignia Hungayca restringens, desideriis Regnicolarum in merito non deferat, Status et Ordines relate ad praeindigitatam formalitatem dictamini Articuli 48. 1550. cui caeteroquin observantia debetur, inhaerentes, projecta­­tam isthic Legem supervacaneam esse arbitrantur. Ad Articulum III. Status et Ordines propagationem Lingvae Patriae rea­pse anhelantes, his Comitiis iterum modos illos, qui ad scopum hunc celerius et efficacius assequendum jam inde ab Anno 179O/I. maxima sui parte projecta­bantur, altissimae ratifications Regiae substraverunt, quia nihilominus Sua Ma­jestas Sacratissima diuturnis his Regni desideriis haud detulisset, Status et Or­nes nullam prorsus materiam Legis adesse cum dolore experiuntur. Ad Articulum IV. Id solum observant Status et Ordines, quod postea­­quam omnis Erudita Societas peraeque ramum educationis publicae constituat , et tamquam ad excolendum Nationalem Characterem subserviens Institutum, a Legislationis influxu et vigilantia simpliciter abstrahi non possit, ad calcem §. 2. voculae istae: ,,subinde Comitiis referendum'1 accommode subnecterentur. Ad Articulum V. Nulla reflexio. Ad Articulum VI. Praeterquam quod altissima Resolutio Regia hoc in merito die 11. Aprilis a. c. edita, plures contineat restrictiones, quam provoca-330 tus l3og

Next

/
Thumbnails
Contents