1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 221. ülés
221. ÜLÉS ÍRÁSAI. §. 7. Si illi, quibus obligationem praestandae reparationis incumbere per concernentem Comitatum, in quo damnum contigit, adin ventum luerit, nec erga praemittendam in sensu Art. 69. 1715. Judiciariam Admonit iontm satisfacerent, contra hos ad refusionem eosdem ferientis oneris et expensarum litis, praescissa sensu Art. 28. 1729. intra Dominium Appellata, procedendum erit. §. 8. Activitate Jurisdictionatos suos ad causatorum damnorum reparationem compellendi, Dominis Terrestribus competente, si iidem de subditis suis impendere tergiversarentur, via, et modo Titulo 26. Part. 3. Articulis item 25. i6l3. 4L 1729. praescriptis conveniendi erunt; — Obligatio vero damna, per conventionatos illatu resarciendi, salvo ad hos regressu, eorum Dominos manebit. — §. 9. Ne illi, qui ob defectum facultatum damno resarciendo non sunt, fiducia impunitatis ad contraveniendum praesentis Legis provisioni provocentur, tales pro gravitate delicti sui commensurata poeua, auctore Judice plectantur. §. 10. Omnes Processus, qui ex hac Legis provisione, in sequelam determinationum publicarum emerserint, sub actoratu respectivi Fisci Magistratualis promovebuntur, cui expensae litis, huc intellecta etiam fatigiorum mércédé, cedere debebunt; — ad birsagialem nihilominus Violentiae poenam §. L attactam, is in cujus territorio Violentia commissa est, procedendi activitatem habebit. — §. 11. Provisio haec etiam ad Liberam Regiamque Civitatem Albarega-lensem ea ratione extenditur, ut Magistratus Civicus Cives, et Jurisdictionatos suosad reparationem damnorum, per eosdem causatorum, adstringere debeat, ac si id intermitteret, tunc ad compensationem damnorum et expensarum, salvo ad damnificantem regressu, coram Foro Comitatensi conveniri possit. — §. 12. Quoniam praesuscepta fluviorum Sió, et Kapos, Lacusque Balaton regulatio, cum regulatione fluvii Sárvíz jam terminata, arctum nexum haberet, ut parte ab una effluxus Balatonis facilitetur, et liberiori aquarum defluxu procurato, inundationibus retrojacentium plagarum medela adferalur, parte vero ab altera per derivatorios Canales, Paludum et Stagnorum exsiccatio obtineatur, Commissio Regia, pro regulandis nunc dictis fluviis Sió, et Kapos, ac Lacu Balaton altissime ordinata, opus suum continuabit, et ad mentem Legum in effectum deducet. 12 96 CCCXIX.