1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 177. ülés

Ad 56. Observant Status el Ordines dici non posse, quod oflicium Ad­ministratoris Legibus nostris pene ignotum sit, siquidem casus dentur, in qui­bus Administrator de Lege competit, ac ideo primum quidem voces : „Legi­­„bus Regni penitus ignota“ exmittendas, postinodum autem Gravamen prae­sens reflexe ad illos tantum Comitatus formandum esse censent, quibus non praeexistente Supremo Comite Administrator solum Officii Supremi Comitis praestituitur, adeoqueEpilógus post verba: „Suae Majestati Sacratissimae sup­plicant“ opinione Statuum ita deberet ordinär*: „ut passim usuventam pro „Comitatibus illis, qui Supremo Comite carent, Administratorum denomina­tionem , velut cum legali statu et ordine minime conciliabilcm innovationem, ..benigne sufferre dignetur.“ — Ad 57. Siquidem Postulatum Jurisdictionum Regni §. ultimo contentum, non satis adaequate proponeretur , Status et Ordines idipsum post verba: „Suam Majestatem Sacratissimam exorent“ hac ratione exprimi desiderant: „ut evectione ad exteras quidem Oras in perpetuum irrestricte, ad Ditiones „autem Haereditarias penes Vectigal pro certo Annorum numero stabiliter de­­..figendum admissa, de reliquo altefata Sua Majestas hoc in Objecto illam me­­„delae rationem inire dignetur, ne admodiatio Tabacae uni duntaxat privato „Speculanti credita sit, verum ut altissimum Aerarium necessitatem suam e „prima Producentium manu sarciat, residua vero productio libero Commercio „pateat, atque sic tam Aerario Regio, quam et sorti miserorum Producentium „exoptatum alleviamen procuretur.“ — Caeterum Gravamen hoc distinctae comitivae Repraesentationi accluden­­dum, ac praeferenter Suae Majestati Sacratissimae substernendum esse cen­sent Status et Ordines. Ad 58. Initio Contextus post verba: „exhaerenlis bonificationis“ opus esset ad obtinendum completum sensum addere voces: „pro naturalibus.“ — Postulatum autem in fine expressum, inde a vocibus : „eapropter Status et Ordines“ hac ratione formandum esse optarent: „eapropter Status et Ordi­­„nes praevium suum Postulatum impensius, iisque cum precibus reiterare co­­..guntur, ut in genere tam his, quam et aliis vetustioribus concernentium Ju­­„risdictionum praetensionibus quanlocyus satisfiat, et Articuli 57. 1790/1. ef­­„fiectus eo tandem procuretur, ut praetensiones hae vel aere parato bonificari, „vel vero in sortem Contributionis acceptari ordinentur, ac denique ut in spe­­„cie Comitatus Zempliniensis, cujus praetensio jam altissimo loco stabilita, et in „parte soluta est, a respeclivo Processu liberetur.“ Ad 59. Nomenclatio Urburariorum in deductione Gravaminis hujus mi­nus applicite occurrit, quandoquidem Ferri Fodinarum Possessores Urburas de facto non praestant, sed ad illas praestandas stringuntur solum, hinc tam in vocibus initialibus, quam in contextu Gravaminis in verbis : „antiquum hunc Urbu­*44 * 7 7. ÜLÉS ÍRÁSAI. >

Next

/
Thumbnails
Contents